AAS 11 (1919), p. 443

neque sentiant Missioni praesidere patrem, vigilem, diligentem,
caritatis plenum, omnes et omnia summo studio complectentem,
qui suorum rebus gaudeat prosperis, condolescat adversis,
conatus coeptusque laudabiles secundet atque adiuvet, qui denique
subditorum quaecumque sunt, ut sua propria respiciat.
Omnino, prout una quaeque gubernatur, ita varia est conditio
et fortuna Missionum : quibus proinde valde perniciosum evenire
potest, si quis ineptus minusve idoneus praeponatur. Plerumque
enim quisquis patriam carosque propinquos deserit,
christiani nominis propagandi causa, is longo saepiusque periculoso
itineri se committit, alacer et promptus ad durissima
quaeque toleranda, dum quam plurimas Christo animas lucretur.
Qui si diligenti praeposito utitur, cuius sibi omnibus in
rebus adsit prudentia et caritas, non est dubium, quin fructuosissima
futura sit eius opera; sin autem, valde est timendum ne,
laboribus incommodisque paulatim defatigatus, ad extremum
deficiat animo desidiaeque se dedat.
Praeterea qui Missioni praeest, curare in primis debet ut
eam usque promoveat pleneque explicet. Etenim, cum ea regio
cuius terminis sua Missio circumscribitur, omnis quam longe
lateque patet, ipsius sit mandata curae, profecto omnium quotquot
eadem in regione incolunt, ipsi omnino quaerenda est salus
sempiterna. Quamobrem si ex ingenti multitudine aliquot millia
ethnioorum ad Eidem traduxerit, non ei fas erit in hoc acquiescere.
Accuret quidem, tueatur et foveat eos quos iam Iesu Christo
peperit, nec sinat ex eis dilabi quemquam et interire. Verum
ne putet se fungi, ut oportet, officio, nisi ceteros etiam, quorum
fere est nimio maior numerus, veritatis vitaeque christianae
compotes facere pro viribus et sine ulla intermissione contendat.
Itaque ut ad aures singulorum eo celerius meliusque Evangelii
praedicatio perveniat, multum proderit alias subinde missionalium
stationes et sedes constituere, futuras tamquam
totidem centra Vicariatibus aut Praefecturis novis, in quas,
cum opportunitas adfuerit, eadem Missio dividatur. Quo loco
debitas tribuimus laudes Vicariis Apostolicis, quotquot sunt

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.