AAS 11 (1919), p. 447

bene intelligunt quid sibi velit, quid ab eis quaerat Missionarius,
sagacissimeque odorando.• perspiciant, si quid aliud, ac ipsorum
spirituale bonum, expetat. Fac vero eum terrenis aliqua ex parte
inservire consiliis, nec se virum undique apostolicum gerere,
sed suae quoque patriae negotia procurare videri: continuo
omnis eius opera in suspicionem veniet multitudini: quae quidem
facile adduci poterit in eam opinionem ut christianam religionem
putet propriam cuiusdam externae nationis esse, quam
religionem qui amplexus sit, subiecisse se tutelae imperioque
civitatis exterae, propriaeque civitatis ius exuisse videatur.
Magnae Nobis quidem aegritudini illa sunt de rebus Missionum
commentaria, quae hisce postremis annis vulgari coepta
sunt, in quibus non tam studium apparet Dei regnum dilatandi,
quam propriae civitatis amplitudinem augendi : miramurquein
eis nihil curari quantum haec abalienent a religione sancta
animos ethnicorum. Haud ita Missionarius catholicus, hoc dignus
nomine : sed is, perpetuo recogitans, se nequaquam pro sua
ipsius natione, verum pro Christo legatione fungi, ita se gerat ut
quilibet sine ulla dubitatione agnoscat eius ministrum religionis
quae, cum omnes complectatur homines, in spiritu et veritate
Deum adorantes, nulli est nationi extranea, atque ubi non
est Gentilis, et Iudaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et)
Scytha, servus, et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. 1
Alterum autem perdiligenter Missionario cavendum, hoc est ne
alios quaestus velit facere quam animarum. Verum hac de re
non attinet plura dicere. Nam quem cupiditas teneat lucri, quomodo
ille divinae gloriae studébit unice, ut oportet, in eamque
promovendam, alios revocans ad sanitatem, paratus erit sua
omnia vitamque ipsam impendere? Accedit quod ob eam causam
multum ei decederet auctoritatis apud infideles, maxime si,
quod proclive factu est, studium rei quaerendae in avaritiae vitium
iam abiisset; cuius quidem sordibus nihil est nec hominibus
oontemptibilius nec Dei regno magis indignum. Bonus igitur
Evangelii propagator perstudiose in hoc etiam sequetur gen-
1 Colos., III, ii.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.