AAS 11 (1919), p. 448
tium Apostolum, cuius non solum est illa ad Timotheum hortatio
: habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti, simus,1
quandoquidem usque eo laudem abstinentiae magni fecit ut,
operosissimi muneris distentus curis, tamen labore et manu sibi
victum comparare!
Sed enim Missionario, priusquam ad apostolatum accedat,
adhibenda est praeparatio diligens : quamquam quispiam dicat
non esse tot rerum scientiam ei necessariam qui gentibus ab
humanitate remotissimis sit Christum nuntiaturus. Nam, licet
controversia esse non possit quin ad salutarem animorum conversionem
plus virtutum ornamenta valeant quam litterarum,
tamen si qui bono tamquam commeatu doctrinae non sit instructus,
multum sibi saepe sentiet deesse praesidii ad sancti ministerii
fructum. Neque enim is raro et librorum copia caret et
doctorum, quos consulat, consuetudine, cum tamen respondere
rogantibus, quidquid contra fidem obiecerunt, quaestionesque
dissolvere, vel perdifficiles, debeat. Ad haec, quo is se eruditiorem
ostendet, eo maior eius erit vulgo opinio, praesertim si in
populo versabitur, apud quem in honore et in pretio sint studia
doctrinae ; quo quidem in genere nimium sane dedeceret veritatis
nuntios a ministris errorum superari. Itaque, dum alumni
sacrorum, quos Dominus advocet, ad apostolicas expeditiones
rite instituentur, omnino eos in omnibus disciplinis, tum sacris
«tum profanis, quae Missionariis opus sint, erudiri oportebit. Id
ipsum fieri, uti par est, in scholis Pontificii Collegii Urbaniani
christiano nomini propagando, volumus : in quibus etiam proprium
magisterium scientiae rerum quae ad Missiones pertinent,
tradendae posthac esse iubemus.
In iis vero quae Missionarius percepta et cognita habeat
necesse est, praecipue est numerandus, ut apparet, sermo populi,
cuius se saluti devovebit. Nec enim contentus esse debebit
levi quadam huius cognitione sermonis, sed tanta ut expedite
atque emendate loqui possit. Siquidem omnibus, imperitis aeque
ac doctis, debitor est, nec ignorat quam facile quis possit, bene lo-
1 I, Tim., VT, 8.