AAS 11 (1919), p. 449
quendo, allicere ad benevolentiam animos multitudinis. Ac praesertim
explicatio^m doctrinae christianae non catechistis committat
diligens Missionarius, sed hanc provinciam, velut sibi
propriam, atque adeo ut potissimam sui muneris partem, ipse
retineat, qui non est aliam ob causam missus a Deo, nisi ut Evangelium
praedicare! Eidem autem interdum continget ut, tamquam
religionis sanctae nuntius et interpres, primoribus populi
se sistere debeat, aut in coetus doctorum hominum invitetur:
tum vero qua ratione is suam tuebitur dignitatem, si sermonis
inscitia exprimere sua sensa prohibeatur? —- Nos igitur hoc
ipsum attendimus nuper, cum, catholici nominis apud Orientales
incremento et propagationi consulentes, peculiare in Urbe studiorum
domicilium instituimus, ubi qui apostolatum in iis regionibus
obituri essent, gnari scientesque linguarum morumque
Orientis, ceterisque praesidiis instructissimi evaderent. Quod
quidem Institutum cum magnae opportunitatis Nobis videatur,
hac utimur occasione ad exhortandos, quotquot sunt, moderatores
religiosarum familiarum, quibus Orientales Missiones sunt
demandatae, ut suos alumnos, iisdem Missionibus destinatas,
ea disciplina excolendos expoliendosque curent.
At, qui se ad apostolicum munus recte accingit, unum necesse
est ante omnia sibi comparet, utpote maximi momenti ac
ponderis, videlicet, quod supra memoravimus, vitae sanctimoniam.
Etenim homo Dei sit oportet, qui Deum praedicat; oderit
peccatum, qui odisse peccatum iubet. Maxime apud infideles,
qui sensu potius, quam rationibus, ducuntur, multo plus proficitur
fidem exemplis praedicando quam verbis. Esto igitur Missionarius
omnibus mentis animique laudibus praeditus, omnibus
doctrinis excultus,, omni humanitate politus; nisi haec cum
morum innocentia cohaereant, parum aut nihil efificacitatis habebunt
ad salutem populorum, imo plurimum et ipsi et ceteris
obesse possunt.
Sit ille igitur in exemplum humilis, obediens, castus,
sit praecipue pius, sanctaeque orationi ac perpetuae cum Deo
coniunctioni deditus, sedulo apud eum causam agens anima-