AAS 11 (1919), p. 450
rum. Quanto enim fuerit Deo coniunctior, tanto plus ei divinae
gratiae et adiumenti impertietur. Audiat autem Apostolurn
sic hortantem : Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti, et dilecti,
viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam,
patientiam. 1 Harum ope virtutum patens planusque in animos
hominum est veritati aditus, quibusvis submotis impedimentis;
neque enim ulla est adeo contumax voluntas quae eis facile obsistat.
Ergo Missionarius, qui quidem ad similitudinem Iesu Domini
flagre t caritate, cum vel perditissimos- ethnicorum numeret
inter filios Dei, utpote eodem divini sanguinis pretio redemptus,
non eorum vel inhumanitate irritatur, vel morum perversitate
peroellitur, non eos despicit aut fastidit, non acerbe atque dure
tractat, verum omnibus christianae benignitatis officiis studet
allicere, ut ad complexum Christi, Pastoris Boni, aliquando per
ducat. In quo illud Scripturae Sanctae meditari consuevit : O
quam bonus, et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus!
Ideoque eos, qui exerrant, partibus corripis: et de quibus peccant,
admones et alloquens, ut relicta malitia, credant in te,
Domine.... Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas,
et cum magna reverentia disponis nos. Quid vero est2
aut difficultatis aut molestiae aut discriminis, quod talem Iesu
Christi legatum ab incoepto remoretur ? Nihil sane : nam, gratissimus
in Deum qui se tam celso muneri destinavit, omnia quaecumque
inciderint adversa et aspera ad tolerandum, labores, contumelias,
inopiam, famem, mortem ipsam quamvis crudelem,
magno complectitur animo, dum vel unam ex infernorum faucibus
animam eripiat.
Ita affectus animatusque, Christi Domini et Apostolorum
exemplo, ad suum munus fungendum fidenter Missionarius aggrediatur:
sed omnem fiduciae suae rationem in Deo collocabit.
Divinum est hoc totum, ut diximus, christianam propagare sapientiam,
cum solius Dei sit penetrare in animos, ut et mentes
splendore veritatis illustret, et voluntates igniculis virtutum in-
1 Colos., III, 12.
* Sap., XII, 1-Î, 18.