AAS 11 (1919), p. 451
flammet, et idoneas vires homini, ad sequendum efficiendumque
id quod verum bonumque cognoverit, adiiciat. Quare, nisi ministro
elaboranti Dominus adfuerit, is frustra contendet. Idem
nihilo minus tamen strenue pergat pro instituto contendere, auxilio
nimirum fretus divinae gratiae, quae nunquam, eam roganti,
defutura est. - Quo loco praetereundae silentio non sunt
mulieres, quae iam inde a rei christianae primordiis egregiam
operam studiumque Evangelii praeconibus navare consueverunt.
Ac dignae sunt quae praecipua cum laude hic commemorentur
virgines illae Deo devotae, quae in sacris Missionibus
frequentes versantur, puerorum educationi, pietatisque et beneficentiae
multiplicibus institutis addictae; volumusque haec suorum
commendatio meritorum illis ad bene de Ecclesia sancta
merendum animos addat et alacritatem. Illae autem pro certo
habeant tanto suam operam fore utiliorem, quanto magis suae
ipsarum perfectioni spiritus studuerint.
Affari iam libet universos omnes, quicumque, magno Dei
miserentis munere, verae sunt Fidei compotes et innumerabilia,
quae inde manant, beneficia participant. Ac primum attendant
oportet quam sancta teneantur lege sacris ad infideles Missionibus
opitulandi. Etenim mandavit (Deus) unicuique de proximo
suo; 1 quod mandatum eo quidem urget gravius, quo proximum
premit maior necessitas. At vero quod genus hominum
magis fraternae opis indiget, quam infidelium, qui, cum Deum
ignorent, caecis effrenatisque cupiditatibus devincti, pessimam
omnium, sub diabolo, serviunt servitutem? Quotquot igitur his
illuminandis opem pro facultate attulerint, praesertim Missionalium
operam adiuvando, ii et maxima in re officii partes expleverint
et grates Deo acceptissimum in modum de Fidei beneficio
persolverint.
Iamvero triplicis generis sunt adiumenta quae Missionibus
afferri possunt, quaeque Missionales ipsi rogare non desinunt.
Primum est, quod quidem cuique praestare licet, ut propitius
1 Eecli., XVII, 12.