AAS 11 (1919), p. 452

eis Deus invocetur. Semel iterumque iam diximus inanem atque
irritum, a Missionariis insumptum, laborem fore, nisi eum divina
gratia fecundarit, Paulo testante qui ait: Ego piantavi,
Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. 1 Huius autem
gratiae impetrandae una via est eaque in perseverantia humilium
precum consistit, nam de omni re quamcumque petierint,}
fiet illis a Patre meo 2 dicit Dominus. Quae preces, si unquam
alias, sane effectu carere non possunt in hac causa, qua nulla
praestantior, nulla gratior Deo est. Quemadmodum igitur
dum Israelitae cum Amalee praeliabantur, interea Moyses in
summo colle divinam eis opem sublatis manibus impetrabat, ita
Evangelii propagatoribus laboriose in vinea Domini se exercentibus
omnes debent Christifideles sanctarum precationum ope
suffragari. Cui quidem officio rite exsequendo cum proprie institutus
sit Apostolatus precationis qui dicitur, eum hic vehementer
bonorum universitati commendamus, optantes ut nemo se ab
eius consortione abstineat, sed velint, quotquot sunt, apostolici
laboris si non re at studio esse participes.
Secundo loco, Missionalium paucitati medendum est; quae
cum antea non exigua esset, summa iam facta est confecto bello,
ut multae Dominici agri partes a cultoribus vacent. In quo vestram
praecipue, venerabiles Fratres, advocatam desideramus
diligentiam; vosque rem facturi estis vestro religionis amore in
primis dignam, si et in clero et in Seminario dioecesano apostolatus
semina, quae quis forte sibi inesse ostenderit, studiose foveatis.
Nec vos ulla species recti decipiat aut humana aliqua
ratio permoveat, quasi, quod exteris Missionibus permiseritis, id
de utilitate dioecesis vestrae detraxisse videamini. In locum
enim unius quem dimiseritis foras, plures domi sacerdotes perutiles
Deus vobis suscitabit. Qui vero Ordinibus Institutisve religiosorum
praesunt exteras colentibus Missiones, oramus et obsecramus,
ne ad tantum opus nisi sodalium lectissimos destinent,
eos scilicet qui et vitae innocentia et devotionis ardore et anima-

1 I, Cor., III, 6.

* MATTH., XVIII, 19.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.