AAS 12 (1920), p. 215

iünius pertinere » ut, amotis, quantum fieri potest, dissidiorum
causis, - ei salvis utique iustitiae rationibus - amicitiam inter se
et coniunctionem redintegrant. Nec enim alia est evangelica lex
caritatis in singulis hominibus, alia in ipsis civitatibus et populis,
qui demum omnes e singulis hominibus confluantur et constant.
Exacto autem bello, non ratione tantum caritatis, sed
quadam etiam necessitate in universalem quandam populorum
inter populos conciliationem inclinare res videntur,, cum gentes
naturali vinculo mutuae et indigentiae simul et benevolentiae
inter se nunc maxime copulentur, hoc exquisitiore humanitatis
cultu et commerciorum aucta mirum in modum facilitate.
Hanc igitur oblivionem offensionum fraternamque populorum
reconciliationem quam Christi Iesu lex sanctissima iubet ac
rationes ipsae humani civilisque convictus flagitant, haec Apostolica
Sedes, cum, saeviente bello, ut supra docuimus, nunquam
urgere praetermiserit, nec passa sit unquam quibusvis
simultatibus odiisve obliteran, multo nunc magis, pacis constitutis
f oederibus, fovet ac praedicat, ut litteris datis haud ita pridem
ad omnes Germaniae episcopos, alterisque ad Cardinalem1
Archiepiscopum Parisiensem. Quoniam vero hanc excultorum2
gentium concordiam tuetur multumque promovet ea, quae hodie
increbruit, consuetudo ut ad maiora negotia expedienda inter se
visitent conveniantque civitatum gubernatores ac principes, Nos,
omnia reputantes et mutata rerum adiuncta et magnas communium
temporum inclinationes, eiusdem concordiae adiuvandae
causa, ne ab eo quidem consilio alieni essemus aliquid remittendi
de illarum severitate conditionum, quas, ob eversum Apostolicae
Sedis civilem principatum, iure Decessores Nostri statuerunt,
ut catholicorum principum solemniores ad Urbem adventus
cohiberent. Apertissime autem profitemur hanc Nostrae
rationis indulgentiam, quam humanae societatis gravissima
praeter modum tempora suadere atque adeo postulare videntur,
nequaquam interpretandam esse tanquam Apostolicae Sedis

1 Litterae apostolicae Diuturni, die xv iulii MCMXIX.
2 Epist. Amor ille singularis, die VII octobris MCMXIX.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.