AAS 12 (1920), p. 235
VENERABILI DEI FAMULO OLIVERIO PLUNKET, ARCHIEPISCOPO ARMACANO ET
HYBERNIAE PRIMATI, MARTÌRI, BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.
BENEDICTUS PP. XV
Ad perpetuam rei memoriam. — Ex quo Ecclesia Christi regnum
Dei inter homines propagare coepit eorumque fallaciis atque cupiditatibus
doctrinam de fide et moribus, sibi divinitus traditam, obiicere
atque opponere, necesse fuit invidiae flammam, ut Divinus Magister
praedixerat, in eam excitari. Unde factum est ut, prioribus christiani
aevi saeculis, fideles ex omni aetate, sexu atque ordine civium, ad tormenta
et ad mortem ingenti numero rapti, sanguine effuso, inlustre
pro divinitate Christi Ecclesiaque ab ipso instituta testimonium ediderint,
idque tam eloquens, tam firmum atque prodigiis tam mirabilibus
fultum, ut dici merito licuerit martyrum sanguinem fuisse semen christianorum.
Neque, procedente tempore, divina vis atque virtus Ecclesiae
eiusmodi caruit testimonio; nunquam enim defuerunt, qui catholicam
fidem adorirentur, nec, contra, qui pro Christo et Ecclesia sanguinem
et vitam libenter sancteque profunderent. Id quidem septimo decimo
saeculo evenisse constat, cum haeresis in Anglia fureret, et rei publicae
gubernatores fidei Hybernorum praestantissimae, sub specie civitatis
tuendae, insidiaren tur, et continentis Hyberniae regiones populosque
vastitate, caedibus everterent atque excruciarent. Quo tempore,
cum morum sanctitate et studiosa gregis cura, tum martyrio fortiter
facto, divinae Providentiae consilio, Hyberniae Ecclesiae, quae merito
Sanctorum insula appellata est, venerabilis Dei Famulus Oliverius Prunket,
archiepiscopus Armacanus et Hyberniae Primas, illuxit. Natus anno
reparatae salutis MDCXXTX in oppido Loughcrew nuncupato, e nobili ac
vetusta gente, et commissus, adhuc puer, Patritio Plunket, tunc abbati
sanctae Mariae Dublinensis, postea vero episcopo ecclesiarum Ardaehadensis
et Midensis, consanguinei sui curae et diligentiae adeo respondit,
ut, prorsus adolescentulus, iam omnibus virtutibus ornatus et a
iuvenilibus ludis alienus, insignia pietatis ederet exempla et salutis animarum
studio flagraret. Quod vero iam tunc vocari se ad sacra ministeria
animadverteret, cum Petro Francisco Scarampo, qui, pontificia
functus legatione, anno MDCXLVII ex Hybernia revertebatur, et quibusdam