AAS 12 (1920), p. 236

aliis ex eadem regione adolescentulis, venerabilis Dei famulus, sextum
ac decimum aetatis suae annum agens, Romam petiit, et, postquam
rethoricae annum vacavit, in Ludovisianum Hybernorum Conlegium
receptus est. Quam optimarum virtutum sedem ita animi ingeniique
laudibus inde ab initio inlustravit, ut a condiscipulis praeceptoribusque
suis tamquam conspicuum religionis, pietatis ac diligentiae exemplar
celebraretur. Cum vero perdiligenter philosophiae et theologiae studiis
vacasset, pari cum sedulitate canonici civilisque iuris disciplinae in
romano athenaeo, quod vulgo Sapientia vocabatur, operam dedit. Integritate
ac sanctitate morum praeibat sodalibus, cum iisque tam urbane
humaniterque agebat ut omnium ad se animos alliceret. Studiorum
curriculo absoluto, anno MDCLIV sacerdotio est auctus, sed, ob Cromwellianam
catholicorum vexationem, qua impediebatur, quominus in
Hy bernia in ad sacerdotalia officia explenda reverteretur, moderatorum
iussu, Romae aliquot annos moratus est; quo tempore, non modo apud
Oratorium sancti Hieronymi a Caritate sacri ministerii muniis se dedidit
et totus erat in caritatis operibus erga proximum exercendis, sed
etiam, sacrae theologiae in Conlegio Urbaniano de Propaganda Fide
tradendae doctor renuntiatus, officio sibi commisso, cum alumnorum
profectu et plausu, perfunctus est. Eodem fere tempore inter Consultores
sacrae Congregationis Indicis est cooptatus, et, anno MDCLXVIH, ad
munus Procuratoris Episcoporum Hyberniae apud Sanctam Sedem
obeundum ab iisdem Hyberniae Praesulibus delectus, tam laudabiliter
apud Romanam Curiam egit, ut complurium Antistitum admirationem
ac benevolentiam sibi conciliaverit, quos inter commemorare placet
Benedictum Odescalchi, qui postea, nomine Innocentii XI, hanc summam
Petri Cathedram feliciter sanctissimeque tenuit. Quod vero ipsi
detulerant munus Hyberniae Episcopi, id innumerabilibus difficultatibus
implicabatur ob miserrimam in Hy bernia rei catholicae condicionem;
at viriliter prudenterque Oliverius patriae suae malis ac
necessitatibus occurrit, tum efficiendo ut pastores optimi episcopalibus
sedibus, perdurante Cromwellii insectatione, viduatis, praeficerentur,
tum hybernos abalienando a falsis fratribus, qui quandam Remonstrantiam
hybernorum, pontificiae auctoritati penitus refragantem haereticaque
lue infectam, vulgandam curabant. Cum autem interea Armachanus
Antistes se ab archiepiscopatu abdicasset, fel. rec. Decessor Noster
Clemens PP. IX, qui egregias Dei Famuli virtutes noverat eundemque
prae ceteris aptum ad episcopatum gerendum habebat, motu proprio,
anno MDCLXIX, die ix mensis iunii, illum archiepiscopum Armacanum
itemque Hyberniae Primatem elegit. Cuius nuntius electionis mira ab

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.