AAS 12 (1920), p. 238
regni, ductus, inibi, die III mensis novembris anni MDCLXXX, sub arctiore
custodia, in carcere Newgate, hieme rigente, est detentus. Die autem
III maii et VIII iunii anni MDCLXXXI iudicium Londini iteratum est, in
quo, etsi solita iudicialis forma servata est, quoquo tamen modo iustitiae
defensionisque iura violata sunt. Iudices enim, odio catholicae Fidei
flagrantes atque Archiepiscopo infensissimi, non modo venerabili Dei
Famulo patronum, qui eius causam ageret, atque inducias ad testes ex
Hybernia arcessendos denegarunt, verum etiam hostili animo testes quoque
ex officio productos subornarunt, virosque iuratos, fraudibus adhibitis
excitatoque in religionem odio, ad iniustam prorsus sententiam
ferendam impulerunt. Ex ipsius quidem processus tabulis apertissime
patet non perduellione vel alio eiusmodi crimine, cum nullo id fundamento
veritatis niteretur nullamque veri similitudinem prae se ferret,
Famulum Dei reapse condemnatum esse; sed propter episcopalem et
primatialem in Hybernia dignitatem Fideique catholicae firmissimam
professionem, quam ceterum fictione tantum iuris Anglicani proditionem
voeabant. Morte damnatus die xv mensis iunii anni MDCLXXXI, Dei Servus
Deo gratias egit quod martyrio pro Fide coronaretur: et ad crudelissimum
supplicium paravit se tranquillo invictoque animo. Ex quibusdam
epistolis e carcere datis colligitur quam heroicis animi affectionibus et
qua constantia ad patiendum pro Christo intenderet; scribebat enim:
«Fortem servo animum mortis terrore carentem»; «Cupio dissolvi et
« esse cum Christo »; « quod alios in Hybernia hortatus sum verbo,
« aequum est ut eosdem firmem exemplo ». Ecclesiae refectus Sacramentis
e supplicii loco ingentem populi multitudinem allocutus est, omnesque
acatholicos quoque com movit, declaravitque sese, perduellionis seu proditionis
culpa vacuum, gratias iudicibus agere, veniam a Deo pro inimicis
suis exposcere, catholicam Fidem firmiter constanterque retinere. Calendis
iuliis anni MDCLXXXI dirissimum facit martyrium; suspenditur enim, vivens
adhuc exenteratur, in quatuor partes tandem dissecatur. Post mortem,
regis venia, venerabilis Dei Famuli disiecta membra, ut iam ipse exoptaverat,
composita sunt in coemeterio sancti Giles Londini; postea vero ad
theutonicum coenobium Ordinis sancti Benedicti in Lambspring delata,
inibi anno MDCXCIII in monumento condita sunt, quod in hypogaeo exstructum
erat. At corpus in coenobium anglicum benedictinum civitatis
Downside nuncupatae anno MDCCCLXXXIII translatum est; caput vero iam
ab anno MDCCXI Droghedae in Hybernia incorruptum asservabatur apud
moniales sancti Dominici. Catholicorum ex Hybernia et Anglia pietas
erga venerabilis Dei Famuli reliquias statim exarsit, nec unquam deferbuit:
vix enim tertio post anno ab eius morte, rogaverunt liceret lumen