AAS 12 (1920), p. 239

incendere ad Servi Dei sepulchrum, et, usque ab anno MDCLXXXIV,
sacra Congregatio de Propaganda Fide hybernis archiepiscopis Casheliensi
atque Armacano mandavit ut de causa mortis Famuli Dei rite
inquirerent. Cum autem veneratio erga venerabilem Dei Famulum Oliverium
Plunket temporis decursu magis magisque percrebresceret, apud
sacrorum Rituum Congregationem illius Beatificationis et Canonizationis
causa est instituta; absolutisque iis omnibus quae in huiusmodi
iudicio erant necessario pertractanda, disceptari coeptum est super martyrio
et causa martyrii venerabilis Servi Dei, nec non de signis seu
miraculis. Quod, ut rite fieret, die xiv mensis iulii anni MCMXIV Congregatio
antepraeparatoria, die xix mensis iunii anni MCMXVII Congregatio
praeparatoria, et tandem die v mensis februarii anni MGMXVIII Congregatio
generalis habita est, rebusque omnibus acerrimo iudicio investigatis,
Nosmetipsi, die xvn mensis martii anni MCMXVIIT, edito decreto,
de martyrio et causa martyrii venerabilis Dei Famuli Oliverii Plunket
constare sollemniter declaravimus ulteriusque proinde in casu procedi
posse. Cum vero nihil, secundum sacri fori instituta, iam superesset,
nisi ut Patres Cardinales Sacrae Rituum Congregationi praepositi, ceterique
de more consulendi rogarentur num tuto procedi posse censerent
ad sollemnem venerabilis Servi Dei beatificationem, in generali conventu
die XVI mensis aprilis anni MCMXVIII, coram Nobis habito, tum
iidem S. R. E. Cardinales, tum qui aderant Praelati et Consultores,
unanimi consensu tuto procedi posse responderunt. Nos vero in re
tanti momenti Nostram aperire mentem cunctati sumus, ut enixis precibus
supernum antea lumen posceremus. Quod quidem cum fecissemus,
Dominico intra Octavam Ascensionis die, idest xn mensis maii
eodem anno, religiosissime litato Eucharistico Sacrificio, adstantibus
venerabilibus fratribus Nostris Antonio S. R. E. Card. Vico, Episcopo
Portuensi et S. Rufinae, Sacrae Rituum Congregationi Praefecto, et
Vincentio S. R. E. Card. Vannutelli, Episcopo Ostiensi et Praenestino,
Sacri Conlegii Decano causaeque relatore, et Reverendis Dominis Alexandro
Verde, eiusdem S. Rituum Congregationis a secretis, et Angelo
Mariani, Fidei promotore, sollemniter ediximus tuto procedi posse ad
sollemnem venerabilis Servi Dei Oliverii Plunket beatificationem. Quae
cum ita sint, precibus permoti venerabilium fratrum Episcoporum Hyberniae
et Australasiae, auctoritate Nostra apostolica, concedimus ut
idem venerabilis Oliverius Plunket beati nomine in posterum nuncupetur,
eiusque corpus et lypsana seu reliquiae publicae venerationi proponantur,
non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae; itemque
permittimus, ut imagines eiusdem Servi Dei radiis decorentur.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.