AAS 12 (1920), p. 240

Praeterea, eadem auctoritate Nostra, concedimus, ut de eo quotannis
recitetur Officium de Communi unius Martyris, cum lectionibus propriis
per Nos adprobatis et Missa propria pariter per nos adprobata celebretur,
servatis rubricis, dumtaxat tamen in dioecesibus Hyberniae atque Australasiae
nec non in Ecclesiis atque Oratoriis Conlegii aliorumque
Institutorum Hybernorum in hac Alma Urbe Nostra exsistentium. Denique
largimur ut sollemnia beatificationis venerabilis Dei Famuli Oliverii
Plunket, servatis servandis, in dioecesibus supradictis Hyberniae
atque Australasiae celebrentur, nec non in templo Conlegii Ludovisiani
Hybernorum intra annum ab iisdem sollemnibus in Basilica Vaticana
rite peractis. Non obstantibus constitutionibus atque ordinationibus apostolicis
ac decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuscumque.
Volumus autem ut praesentium Litterarum exemplis, etiam impressis,
dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta
,sint et sigillo Cardinalis Praefecti obsignata, eadem prorsus fides in
disceptationibus, iudicialibus quoque, habeatur, quae voluntatis Nostrae
significatione hisce Litteris ostensis, haberetur.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die xxm
tnensis maii, anno MCMXX, Pontificatus Nostri sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

III

VENERABILI DEI FAMULAE ANNAE MARIAE T A 1 G I , MATRIFAMILIAS, E TERTIO
ORDINE SANCTISSIMAE TRINITATIS REDEMPTIONIS CAPTIVORUM, BEATORUM
CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. — Quod habetur in Sacris Litteris:
« Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium
« eius. Fortitudo et decor indumentum eius : os suum aperuit sapien-
« tiae et lex dementiae in lingua eius. Surrexerunt filii et beatissimam
« praedicaverunt, vir eius et laudavit eam », id merito referri potest
ad venerabilem Dei famulam Annam Mariam Taigi, matrem familias.
Et sane haec ancilla Dei a divina Sapientia exhibitam absolutissimam
hanc fortis mulieris imaginem ad amussim expressit, probavitque
•«exemplo suo nullam esse vitae conditionem, in qua ad christianam

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.