AAS 12 (1920), p. 389

pabulo animum continenter pascere, Pauli Epistulas explanare,
Veteris Testamenti latinos codices e graecorum lectione emendare
librosque fere omnes ex hebraica veritate denuo in latinum
sermonem convertere, sacras Litteras coeuntibus fratribus cotidie
edisserere, ad epistulas rescribere quae undique quaestiones de
Scriptura dirimendas afferant, unitatis ac doctrinae catholicae
oppugnatores acriter refellere; neque - tantum apud eum potuit
Bibliorum amor - a scribendo vel dictando ante desistere, quam
manus obriguerint et vox morte intercepta sit. Ita, nullis parcens
nec laboribus nec vigiliis nec sumptibus, ad summam usque
senectutem, in lege Domini noctu diuque apud Praesepe meditanda
perseveravit, maioribus e solitudine illa efïusis iii catholicum
nomen, per vitae exempla et scripta, utilitatibus, quam
si Romae, in capite orbis terrarum, aevum exegisse!
Vita rebusque gestis Hieronymi vix delibatis, iam, Venerabiles
Fratres, ad considerandam eius doctrinam de divina dignitate
atque absoluta Scripturarum veritate veniamus. Qua in
re nullam profecto in scriptis Doctoris Maximi paginam reperias,
unde non liqueat, eum cum universa catholica Ecclesia firmiter
constanterque tenuisse, Libros sacros, Spiritu Sancto inspirante
conscriptos, Deum habere auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae
traditos esse \ Asseverat nimirum codicis sacri libros Spiritu
Sancto inspirante vel suggerente vel insinuante vel etiam
dictante compositos esse, immo ab Ipso conscriptos et editos;
sed nihil praeterea dubitat, quin singuli eorum auctores, pro sua
quisque natura atque ingenio, operam afflanti Deo libere navarint.
Etenim non modo id universe affirmat quod omnibus sacris
scriptoribus commune est, ipsos in scribendo Dei Spiritum secutos,
ut omnis sensus omniumque sententiarum Scripturae Deus
causa princeps habendus sit; sed etiam quod uniuscuiusque proprium
est, accurate dispicit. Nam singillatim, in rerum compositione,
in lingua, in ipso genere ac forma loquendi ita eos suis

1 Conc. Vat. s. III const. de fide cath. cap. 2.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.