AAS 12 (1920), p. 390
quemque facultatibus ac viribus usos esse ostendit, ut propriam
uniuscuiusque indolem et veluti singulares notas ac lineamenta,
praesertim prophetarum et apostoli Pauli, inde colligat ac describat.
Quam quidem Dei cum homine communitatem laboris ad
unum idemque opus conficiendum, Hieronymus comparatione
illustrat artificis, qui in aliqua re factitanda organo seu instrumento
utitur; quicquid enim scriptores sacri loquuntur, « Domini
sunt verba, et non sua, et quod per os ipsorum dicit, quasi per
organum Dominus est locutus» . Quod si etiam inquirimus,1
qua ratione haec Dei, uti causae principis, virtus atque actio in
hagiographum sit intellegenda, cernere licet, inter Hieronymi
verba et communem de inspiratione catholicam doctrinam nihil
omnino interesse, cum ipse teneat, Deum, gratia conlata, scriptoris
menti lumen praeferre ad verum quod attinet, « ex persona
Dei» hominibus proponendum; voluntatem praeterea movere
atque ad scribendum impellere; ipsi denique peculiariter continenterque
adesse donec librum perficiat. Quo potissimum ex
capite sanctissimus vir summam Scripturarum praestantiam
ac dignitatem infert, quarum scientiam thesauro pretioso et2
nobili margaritae aequiparat, in iisque asserit divitias Christi3 4
et « argentum quo domus Dei ornatur » inveniri.5
Praecellentissimam vero earum auctoritatem sic verbis et
exemplo commendabat, ut, quaecumque oriebatur controversia,
ad Biblia veluti ad confertissimum armamentarium confugeret,
et testimoniis inde eductis, tamquam firmissimis argumentis,
quibus refragari minime liceret, ad coarguendos adversariorum
errores uteretur. Ita Helvidio perpetuam Deiparae virginitatem
neganti, aperte ac simpliciter: « Ut haec quae scripta sunt,
non negamus, ita ea quae non sunt scripta, renuimus. Natum
Deum esse de Virgine credimus, quia legimus. Mariam nupsisse
1 Tract, de Ps. 88.
2 In Matth. 13, 44; tract, de Ps. TT.
3 In Matth. 13, 45 ss.
4 Quaest, in Gen., Praef.
5 In Agg. 2, 1 ss.; cf. in Gal. 2, 10 etc.