AAS 12 (1920), p. 392

quattuor Evangeliis exponens « totum autem corpus », animadvertit,
« et dorsa plena oculis adprobatum qui viderit nihil
esse in Evangeliis quod non luceat et splendore suo mundum
illuminet: ut etiam quae parva putantur et viiia, Spiritus Sancti
fulgeant maiestate » \ Iam quae de Evangeliis inibi affirmat,
eadem de omnibus aliis « Dominicis verbis » in singulis
commentariis profitetur, ut catholicae interpretationis legem ac
fundamentum; et hac ipsa veritatis nota germanus propheta,
Hieronymo auctore, a falso internoscitur. Nam « Domini verba2
sunt vera, et eius dixisse, fecisse est » . Itaque « Scriptura men-3
tili non potest » , et nefas est dicere Scripturam mentiri , immo4 5
solum errorem nominis in eius verbis, admittere . Addit prae-6
terea Sanctus Doctor, se « aliter habere Apostolos, aliter reliquos
tractatores » idest profanos ; « illos semper vera dicere, istos in
quibusdam, ut homines, aberrare » ; et licet multa in Scri-7
pturis dicantur, quae videntur incredibilia, tamen vera esse ;8
in hoc « verbo veritatis » nullas res sententiamque inter se pugnantes
inveniri posse, « nihil dissonum, nihil diversum » ;9
quare « cum videatur Scriptura inter se esse contraria, utrumque
verum » esse, « cum diversum sit » . Cui cum fortiter principio 10
adhaeresceret, si qua in sacris libris inter se discrepare viderentur,
eo curas omnes cogitationesque Hieronymus convertere, ut
quaestionem enodaret; quodsi rem nondum apte diremptam putaret,
de eadem, data occasione, iterato libenterque inquirere,
haud ita felici interdum exitu. Scriptores tamen sacros nunquam
de fallacia arguit vel levissima - « hoc quippe impiorum est,

1 In Ex. 1, 15 ss.
2 In Mich. 2, 11 s.; 3, 5 ss.
8 In Mich. 4, 1 ss.
* In Ier. 31, 35 ss.
* In Nah. 1, 9.
« Ep. 57, 7, 4.
7 Ep. 82, 7, 2.
» Ep. 72, 2, 2.
8 Ep. 18, 1, 4; cf. Ep. 46, 6, 2
50 Ep. 36, 11, 2.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.