AAS 12 (1920), p. 403
fides, et similibus verbis cum Arianis confiteamur orthodoxi»h
Tandem hanc fidei suae praeclaram confessionem in proxima
epistula repetit: « Ego interim clamito : Si quis cathedrae Petri
iungitur, meus est » . Quam quidem fidei regulam in Scriptu-2
rarum studio continenter secutus, falsam quandam sacri codicis
interpretationem hoc uno argumento réfutât: « Sed haec non
recipit Ecclesia Dei » , et librum apocryphum, quem Vigilantius3
haereticus ipsi opposuerat, paucis hisce reiicit: « Quem ego
librum nunquam legi. Quid enim necesse est in manus sumere
quod Ecclesia non recipit? » . Ergo cum in fidei integritate reti-4
nenda tam esset diligens, acerrime cum iis depugnabat qui ab
Ecclesia descivissent, eosque adversarios veluti suos proprios
habebat: « Breviter respondebo, nunquam me haereticis pepercisse
et omni egisse studio, ut hostes Ecclesiae mei quoque hostes
fierent » ; et ad Rufinum cum scriberet : « In uno tibi » ait « con-5
sentire non poterò, ut parcam haereticis, ut me catholicum non
probem » . Eorum tamen defectionem complorans, rogabat, vel-6
lent ad lugentem Matrem, unicam salutis causam, reverti ,7
et pro iis « qui de Ecclesia egressi erant et dimitientes doctrinam
Spiritus Sancti suum sensum sequebantur », precabatur, ut toto
animo ad Deum converterentur . Quodsi unquam alias, Vene-8
rabiles Fratres, at hac nostra praesertim aetate, cum Dei revelantis
Ecclesiaeque docentis auctoritatem atque imperium non
pauci contumaciter detrectant, spiritu Doctoris Maximi omnes
e clero populoque christiano imbuantur oportet. Nostis enim
- quod iam Leo XIII praemonuerat - « quale adversetur et
instet hominum genus, quibus vel artibus vel armis confidant »>.
Omnino igitur quam plurimos quamque maxime idoneos exci-
1 Ep. 15, 1. 2. 4.
2 Ep. 16, 2, 2.
3 In Dan. 3, 37.
4 Adv. Vigil. 6.
5 Dial. c. Pelag., Prolog. 2.
6 Contra Ruf. 3, 43.
7 In Mich. 1, 10 ss.
" In Is. I. 6 cap. 16, 1-5.