AAS 12 (1920), p. 404

tetis oportet sanctissimae causae defensores, qui non modo adversus
eos dimicent quibus, ordinem supernaturalem universum
negantibus, nulla est Dei revelatio et afflatus, sed etiam cum iis
congrediantur qui, profanarum novitatum cupidi, sacras Litteras
quasi librum prorsus humanum interpretari audent, aut a
sententiis discedunt in Ecclesia a prisca antiquitate receptis,
aut magisterium eius sic neglegunt, ut Apostolicae Sedis Constitutiones
et Pontificii Consilii de Re Biblica decreta parvi pendant
vel silentio praetereant vel etiam ad placita sua subdole
petulanterve detorqueant. Utinam catholici omnes auream sancti
Doctoris regulam sequantur, et, Matris dicto audientes, intra
terminos antiquos a Patribus positos et ab Ecclesia ratos se modeste
contineant.
Sed ad propositum redeamus. Animos igitur iam pietate ac
demissione comparatos, ad Bibliorum studium invitat Hieronymus.
Ac primum omnibus iterum iterumque cotidianam verbi
divini lectionem commendat: « Modo non sit corpus nostrum
subditum peccatis, et ingredietur in nos sapientia : exerceatur
sensus, mens cotidie divina lectione pascatur » \ Et in Epistulam
ad Ephesios: « Unde omni studio legendae nobis Scripturae sunt
et in lege Domini meditandum die ac nocte, ut probati trapezitae
sciamus quis nummus probus sit, quis adulter » . Neque2
ab hac communi lege matronas virginesque eximit. Laetae, matri
Romanae, haec de filia instituenda, inter alia, tradit praecepta:
« Reddat tibi pensum cotidie Scripturarum certum... Pro gemmis
aut serico divinos codices amet... Discat primum psalterium, his
se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam.
In Ecclesiaste consuescat calcare quae mundi sunt. In Iob
virtutis et patientiae exempla sectetur. Ad Evangelia transeat,
nunquam ea positura de manibus. Apostolorum Acta et Epistulas
tota cordis imbibât voluntate. Cumque pectoris sui cellarium
his opibus locuplétavèrit, mandet memoriae prophetas et Hepta-

1 In Tit. S, 9.
* In Eph.. 4 .

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.