AAS 12 (1920), p. 405
ieuchum et Regum ac Paralipomenon libros, Esdraeque et
Esther volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum
» \ Neque aliter Eustochium virginem hortatur: « Crebrius
lege et disce quam plurima. Tenenti codicem somnus obrepat
et cadentem faciem pagina sancta suscipiat » . Cui cum2
epitaphium mitteret Paulae matris, sanctissimam feminam eo
quoque nomine dilaudat,. quod una cum filia sic se Scripturarum
studiis excoluisset, ut eas et penitus nosset et memoriae
mandasset. Addit praeterea: « Loquar et aliud quod forsan
aemulis videatur incredulum : hebraeam linguam, quam ego ab
adulescentia multo labore ac sudore ex parte didici, et infatigabili
meditatione non deserò, ne ipse ab ea deserar, discere voluit
et consecuta est ita ut psalmos hebraice caneret et sermonem
absque ulla latinae linguae proprietate resonaret. Quod quidem
usque hodie in sancta filia eius Eustoehio cernimus » . Neque3
sanctam praeterit Marcellam, quae item Scripturas calleret
optime . Quem vero lateat, ex pia sacrorum librorum lectione4
quantum utilitatis ac suavitatis in animos rite compositos defluat?
Ad Biblia enim quisquis pia mente, firma fide, humili
animo et cum proiiciendi voluntate accesserit, is eum ibi inveniet
et comedet panem qui de caelo descendit, et Davidicum illud
in se ipse experietur: « Incerta et occulta sapientiae tuae mani
festasti mihi » , cum haec verbi divini mensa sit vere « conti-s
nens doctrinam sanctam, erudiens fidem rectam, et firmiter
usque ad interiora velaminis, ubi sunt Sancta Sanctorum, perducens
» . Quod autem in Nobis est, Venerabiles Fratres, Chri-6
stifideles omnes auctore Hieronymo cohortari numquam desinemus,
ut sacrosancta praesertim Domini Nostri Evangelia,
itemque Acta Apostolorum et Epistulas cotidiana lectione per-
1 Ep. 107, 9. 12.
2 Ep. 22, 17, 2; cf. ib. 29, 2
3 Ep. 108, 26.
* Ep. 127, 7.
5 Ps. 50, 8.
6 Irait, Chr. 4, 13. 4.