AAS 12 (1920), p. 410

grandi voce credentium aures pene-trans » \ « Nihil enim ita percutit,
ut exemplum de Scripturis sanctis » .2
Quae autem sanctus Doctor habet de legibus in usu Bibliorum
servandis, ea, quamquam ad interpretes quoque, maximam
partem, pertinent, sacerdotes in verbi divini praedicatione ante
oculos habento. Ac primo quidem monet, ipsa Scripturae verba
perdiligenter consideremus, ut certo constet quidnam sacer scriptor
dixerit. Neque enim quisquam ignorat, Hieronymum, si
quando opus esset, consuevisse ad codicem primigenium adire,
aliam interpretationem cum alia comparare, vim verborum excutere
et, si qui incidisset error, causas erroris aperire ut de ipsa
lectione omnis tolleretur dubitatio. Tum vero, quae in verbis
insit significatio et sententia, docet esse inquirendum, quia « de
Scripturis sanctis disputanti non tam necessaria sunt verba
quam sensus » . Atque in eiusmodi significatione perscrutanda3
minime diffitemur Hieronymum, doctores latinos nonnullosque
ex graecis superiorum temporum imitatum, fortasse plus aequo
allegoricis interpretationibus initio concessisse. Verum fecit ipse
sacrorum Librorum amor, fecit perpetuus labor in eos recognoscendos
ac penitus percipiendos impensus, ut cotidie magis in
recta sensus litteralis aestimatione proficeret, et sana hoc in genere
principia proponeret ; quae, cum nunc quoque tutam omnibus
viam muniant ad plenum ex sacris libris sensum eruendum,
breviter exponemus. Ad litteralem igitur seu historicam explicationem
in primis animum intendere debemus : « Prudentem
semper admoneo lectorem, ut non superstitiosis acquiescat interpretationibus
et quae commatice pro fingentium dicuntur arbitrio,
sed consideret priora, media et sequentia, et nectat sibi
universa quae scripta sunt » \ Addit, reliquum omne interpretationis
genus, tamquam fundamento, sensu litterali inniti , qui5

1 In Amos 3, 3 ss.
8 In Zach. 9, 15 s.
••' Ep. 29, 1, 3.
4 In Matth. 25, 13.
5 Cf. in Ez. 38, 1 ss.; 41, 23 ss.; 42, 13 s.; in Marc. 1, 13-31; Ep. 129, 6, 1 etc. v

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.