AAS 12 (1920), p. 411
neque tum abesse putandus est, cum aliquid translate effertur;
nam « frequenter historia ipsa metaphorice texitur et sub imagine...
praedicatur » \ Qui vero opinantur, Doctorem nostrum id
nonnullis Scripturae locis tribuisse quod sensu historico carerent,
eos ipsemet refellit : « Non historiam denegamus, sed spiritalem
intellegentiam praef erimus » . Litterali autem seu histo-2
rica significatione in tuto collocata, interiores altioresque rimatur
sensus, ut exquisitiore epulo spiritum pascat : docet enim
de libro Proverbiorum, idemque de reliquis Scripturae partibus
saepe monet, sistendum non esse in solo litterali sensu, « sed,
quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum
operculis absconditus fructus inquiritur, ita in eis divinum sensum
altius perscrutandum » . Quamobrem, cum Sanctum Pauli-3
num edoceret, « quo in Scripturis sanctis calle gradiätur », « totum
», ait, « quod legimus in divinis libris, nitet quidem et fulget
etiam in cortice, sed dulcius in medulla est. Qui esse vult nucleum,
frangit nucem » . Monet tamen, cum de quaerendo agitur4
eiusmodi interiore sensu, quemdam modum esse adhibendum,
« ne, dum spiritales divitias sequimur, historiae contemnere paupertatem
videamur » . Itaque haud paucas improbat antiquo-5
rum scriptorum mysticas interpretationes ob eam praecipue
causam quod in litterali sensu minime inniterentur : « ut omnes
illius repromissiones quas sancti prophetae suo ore cecinerunt,
non inanem sonum habeant et crassa solius tropologiae nomina,
sed fundentur in terra et cum historiae habuerint fundamenta,
tunc spiritalis intellegentiae culmen accipiant » . Qua in re sa-6
pienter animadvertit, non esse a Christi et Apostolorum vestigiis
discedendum, qui, quamquam Vetus Testamentum uti Novi Foederis
praeparationem et obumbrationem considerant propterea-
1 In Hab. 3, 14 ss.
s In Mare. 9, 1-7; cf. in Ez. 40 , 24-27.
3 In Eccle. 12, 9 s.
4 Ep. 58, 9, 1.
5 In Eccle. 2, 24 ss.
« In Amos 9. 6.