AAS 12 (1920), p. 412

que locos complures typice interpretantur, non omnia tamen ad
typicam significationem trahunt. Atque, ut rem confirmet, saepe
ad Paulum Apostolum appellat, qui, exempli gratia, « exponens
sacramenta Adae et Evae, non negavit plasmationem eorum, sed
super fundamentum historiae spiritalem intellegentiam aedificans
ait: Propter hoc relinquet homo etc. » \ Quodsi sacrarum
Litterarum interpretes et divini verbi praecones, Christi et Apostolorum
exemplum secuti monitisque Leonis XIII obtemperantes,
ea non neglexerint « quae ab eisdem Patribus ad allegoricam
similemve sententiam translata sunt, maxime cum ex
litterali descendant, et multorum auctoritate fulciantur », et modeste
temperateque e litterali sententia ad altiora exsurgant
atque se erigant, cum Hieronymo experientur quam verum illud
Pauli: « Omnis Scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum,
ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia
» , et larga ex infinito Scripturarum thesauro habituri sunt2
rerum sententiarumque subsidia, quibus fortiter suaviterque vitam
moresque fidelium ad sanctitatem conforment. •
Quod vero attinet ad exponendi et dicendi rationem, quoniam
inter dispensatores mysteriorum Dei quaeritur ut fidelis
quis inveniatur, statuit Hieronymus, potissimum « veritatem interpretationis
» retinendam esse et « commentatoris officium esse,
non quid ipse velit, sed quid sentiat ille quem interpretatur, exponere
» ; adiicit autem, « grande periculum esse in Ecclesia loqui,3
ne forte interpretatione perversa de Evangelio Christi hominis
fiat Evangelium » . Deinde « in explanatione sanctarum Scriptu-4
rarum non verba composita et oratoriis flosculis adornata, sed
eruditio et simplicitas quaeritur veritatis » . Quam quidem ad5
normam cum scripta sua exararet, in commentariis profitetur
hoc sibi habere propositum, non ut verba sua « -laudentur, sed ut

1 In Is. 6, 1-7.
* 2 Tim. 3, 16.
8 Ep. 49 al. 48, 17, 7.
4 In Gal 1, 11 ss.
5 In Amos, Praef, in 1. 3.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.