AAS 12 (1920), p. 413

quae ab alio bene dicta sunt, ita intellegantur ut dicta sunt » ; in1
expositione vero divini verbi eam requiri orationem, quae a nullam
lucubrationem redolens... rem explicet, sensum edisserat,
obscura manifestet, non quae verborum compositione fröndescat
» . Atque hic placet plures Hieronymi locos subiicere, e qui-2
bus liquet, quam vehementer ab eloquentia illa abhorreret declamatorum
propria, quae vacuo verborum strepitu et celeritate
loquendi inanes plausus intendit. « Nolo te », monet Nepotianum
presbyterum, « declamatorem esse et rabulam garrulumque,
sed mysterii peritum et sacramentorum Dei tui eruditissimum.
Verba volvere et celeritate dicendi apud imperitum vulgus
admirationem sui facere, indoctorum hominum est » . « Ex lit-3
teratis quicumque hodie ordinantur, id habent curae, non quomodo
Scripturarum medullas ebibant, sed quomodo aures
populi declamatorum flosculis mulceant » \ « Taceo de mei similibus,
qui si forte ad Scripturas sanctas post saeculares litteras
venerint, et sermone composito aurem populi mulserint, quidquid
dixerint, hoc legem Dei putant, nec scire dignantur quid
prophetae, quid Apostoli senserint, sed ad sensum suum incongrua
aptant testimonia : quasi grande sit et non vitiosissimum
dicendi genus, depravare sententias et ad voluntatem suam
Scripturam trahere repugnantem » . « Nam sine Scripturarum5
auctoritate garrulitas non haberet fidem, nisi viderentur perversane
doctrinam etiam divinis testimoniis roborare » . Verum6
haec garrula eloquentia et verbosa rusticitas « nihil mordax,
nihil vividum, nihil vitale demonstrat, sed totum flaccidum
marcidumque et mollitum ebullit in olera et in herbas, quae
cito arescunt et corruunt »; simplex, contra, Evangelii doctrina,
similis minimo grano sinapis, « non exsurgit in olera, sed crescit

1 In Gal., Praef, in 1. 3.
2 Ep. 36, 14, 2? cf. Ep. 140, 1, 2
3 Ep. 52, S, 1.
4 Dial. c. Lucif 11.
5 Ep. 53, 7, 2.
0 In Tit. 1, 10 s.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.