AAS 12 (1920), p. 415

opes, gemma bibant, serico niteant, plausu populi delectentur
et per varias voluptates divitias suas vincere nequeant: nostrae
deliciae sint, in lege Domini meditari die ac nocte, pulsare ianuam
non patentem, panes Trinitatis accipere et saeculi Auctus,
Domino praeeunte, calcare » \ Ad eandem Paulam et filiam eius
Eustochium in commentario Epistulae ad Ephesios: « Si quidquam
est, Paula et Eustochium, quod in hac vita sapientem
teneat et inter pressuras et turbines mundi aequo animo manere
persuadeat, id esse vel primum reor meditationem et scientiam
Scripturarum » . Qua cum ipse uteretur, gravibus animi maero-2
ribus corporisque aegrotationibus affectus, tamen pacis et interioris
gaudii solacio fruebatur : quod quidem gaudium non erat
in vana atque otiosa delectatione positum, sed, a caritate profectum,
in caritatem actuosam erga Ecclesiam Dei convertebatur,
cui divini verbi custodia a Domino commissa est.
Etenim in sacris utriusque Foederis Litteris Ecclesiae Dei
laudes legebat passim praedicatas. Singulae fere illustres sanctaeque
mulieres, quae in Veteri Testamento honorificum obtinent
locum, nonne huius Christi Sponsae figuram praeferebant?
Nonne sacerdotium et sacrificia, instituta et sollemnia, universae
paene Veteris Testamenti res gestae ad eam adumbrandam
pertinebant? Quid, quod tot Psalmorum et prophetarum vaticinationes
in Ecclesia divinitus impletas intuebatur? Non ipsi
denique audita erant, a Christo Domino et ab Apostolis enuntiata,
maxima eiusdem Ecclesiae privilegia? Quidni igitur in
animo Hieronymi amorem erga Christi Sponsam cotidie magis
excitaverit scientia Scripturarum? Iam vidimus, Venerabiles
Fratres, quanta reverentia et quam flagranti caritate is Ecclesiam
Romanam et Petri Cathedram prosequeretur; vidimus
quam acriter Ecclesiae adversarios impugnaret. Cum autem iuniori
commilitoni Augustino, idem proelium proelianti, plauderet,
et se una cum eo haereticorum invidiam in se suscepisse

1 Ep. 30, .13.
2 In Eph., Prol.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.