AAS 12 (1920), p. 416

laetaretur: « Macte virtute », ita eum alloquitur, « in orbe celebrans.
Catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur
atque suscipiunt, et, quod signum maioris gloriae est, omnes haeretici
detestantur, et me pari persequuntur odio, ut quos gladiis
nequeant, voto interficiant » \ Quae egregie confirmat Postumianus,
apud Sulpicium Severum de Hieronymo testatus : « Cui
iugis adversum malos pugna perpetuumque certamen concivit
odia perditorum. Oderunt eum haeretici, quia eos impugnare
non desinit; oderunt clerici, quia vitam eorum insectatur et crimina.
Sed plane eum omnes boni admirantur et diligunt » . Quo2
ex haereticorum peritorumque hominum o*dio multa perpessu
aspera Hieronymus oppetiit, tum maxime cum Pelagiani coenobium
Bethlehemiticum tumultuose adorti vastarunt; at omnes
indignitates contumeliasque libenter pertulit, neque animo concidit,
utpote qui pro tuenda Christi fide mori non dubitaret :
« Hoc meum gaudium est », ad Apronium scribit, « quando in
Christo audio filios meos dimicare, et istum zelum in nos ipse
confirmet, cui credimus, ut pro fide eius sanguinem voluntarie
fundamus... Nostra autem domus secundum carnales opes haereticorum
persecutionibus penitus eversa, Christo propitio spiritalibus
divitiis plena est. Melius est enim panem manducare
quam fidem perdere » . Quodsi errores nusquam impune ser-3
pere passus est, haud minore sane studio in perditos mores vehementi
illo suo dicendi genere usus est, ut, quantum in se erat,
Christo « exhiberet... gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam
aut rugam, aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata
» . Quam graviter eos increpat, qui sacerdotalem digni-4
tatem pravo vitae instituto violarentI Quam eloquenter ethnicos
vitupérât mores, qui ipsam Urbem magna ex parte inficerent!
Hanc vero vitiorum scelerumque omnium colluviem ut quoquo
pacto cohiberet, opponere ipse virtutum christianarum praestan-

1 Ep. 141, 2; cf. Ep. 134, 1.
2 Postumianus apud Sulp. Sev., Dial. 1, 9.
» Ep. 139.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.