AAS 12 (1920), p. 417

,V,.. .N -, ......
tiam atque pulchritudinem, verissime ratus nihil tam ad malum
aversandum valere quam rerum optimarum amorem; instare ut
adulescentes pie ac recte instituerentur; gravibus consiliis coniuges
ad vitae integritatem sanctitatemque hortari; studium virginitatis
purioribus instillare animis; arduam quidem sed suavem
interioris vitae severitatem omnibus laudibus extollere; primam
illam christianae religionis legem, caritatis scilicet cum
labore coniunctae, qua servata, e perturbationibus ad tranquillitatem
ordinis se hominum societas feliciter reciperet, omni
contentione urgere. De caritate autem ita praeclare ad Sanctum
Paulinum: « Verum Christi templum anima credentis est: illam
exorna, illam vesti, illi ofïer donaria, in illa Christum suscipe.
Quae utilitas, parietes fulgere gemmis et Christum in paupere
fame mori? » \ Laboris vero legem non scriptis modo, sed totius
quoque vitae exemplis tam impense omnibus suadebat, ut Postumianus,
qui sex menses cum Hieronymo in urbe Bethlehem
commoratus erat, apud Sulpicium Severam testatus sit: « Totus
semper in lectione, totus in libris est: non die, non nocte requie
scit; aut legit aliquid semper aut scribit» . Ceterum, quantum2
Ecclesiam adamaret, liquet etiam ex commentariis, in quibus
nullam dilaudandae Christi Sponsae opportunitatem praeterit.
Ita, exempli causa, in explanatione Aggaei prophetae legimus:
« Venerunt electa omnium gentium et repleta est gloria domus
Domini, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et firmamentum
veritatis... His metallis illustrior fit Ecclesia Salvatoris
quam quondam synagoga fuerat : his lapidibus vivis aedificatur
domus Christi et pax ei praebetur aeterna » . Et in Michaeam :3
(V Venite, ascendamus in montem Domini: ascensione opus est
ut quis ad Christum valeat pervenire et domum Dei Iacob, Ecclesiam,
quae est domus Dei, columna et firmamentum veritatis
» . In prooemio commentarii in Matthaeum-. « Ecclesia...4

» Ep. 58, 7, 1. . . • .
» Postumianus apud Sulp. Ser., Dial. 1, 8;
» in Agg, 8Í LE».
* la Mick. 4, Im,
áesíáí vol. XII, ñ . 10. ~ 16-0*MD< ' *

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.