AAS 12 (1920), p. 418

supra petram Domini voce fundata est, quam introduxit Rex in
cubiculum suum et ad quam per foramen descensionis occultae
misit manum suam » \
Quemadmodum in postremis, quos attulimus, locis, sic plerumque
Dominum Iesum intime cum Ecclesia coniunctum Doctor
noster concelebrat. Caput enim cum a corpore mystico separari
nequeat, necessario coniungitur cum Ecclesiae studio
Christi amor, qui scientiae Scripturarum praecipuus atque dulcissima
omnium fructus habendus est. Hanc profecto sacri codicis
scientiam adeo Hieronymus persuasum habebat usitatam
esse viam qua ad cognitionem et .amorem Christi Domini pervenitur,
ut asseverare minime dubitaverit: «Ignoratio Scripturarum
ignoratio Christi est » . Idem ad sanctam Paulam scribit:2
« Quae enim alia potest esse vita sine scientia Scripturarum per
quas etiam ipse Christus agnoscitur, qui est vita credentium ? » .3
In Christum enim veluti centrum omnes utriusque Testamenti
paginae vergunt; et Hieronymus, cum verba Apocalypsis explanat
quae sunt de fluvio et ligno vitae, inter alia, haec habet:
« Unus fluvius egreditur de throno Dei, hoc est gratia Spiritus
Sancti, et ista gratia Spiritus Sancti in sanctis Scripturis est, hoc
est in isto fluvio Scripturarum. Tamen iste fluvius duas ripas
habet, et Vetus et Novum Testamentum, et in utraque parte
arbor piantata Christus est » \ Nihil igitur mirum si, quaecumque
in sacro codice leguntur, ea, pia meditatione, ad Christum
referre consueverat : « Ego quando lego Evangelium et video
ibi testimonia de lege, testimonia de prophetis, solum Christum
considero: sic vidi Moysen, sic vidi prophetas, ut de Christo
intellegerem loquentes. Denique quando venero ad splendorem
Christi et quasi splendidissimum lumen dari solis adspexero, lucernae
lumen non possum videre. Numquid lucernam si incendas
in die, lucere potest? Si sol luxerit, lux lucernae non paret:

1 In Matth., Prol.
f
2 In Is., Prol.; cf. tract, de Ps. 77.
* Ep. 80, 7. •

* £YAJT* ffc-Pfl. %* • • > rr4

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.