AAS 12 (1920), p. 420
rnabit: Quis nos separabit a caritate Christi? » \ Fructus igitur
e sacrorum voluminum lectione Hieronymus capiebat ubérrimos
: incle interiora illa lumina, quibus ad Christum magis magisque
cognoscendum adamandumque trahebatur ; inde spiritum
illum orationis, de quo tam pulchra conscripsit; inde mirabilem
illam cum Christo consuetudinem, cuius incitatus deliciis, per
arduam crucis semitam, ad adipiscendam victoriae palmam sine
intermissione procurrit. Idem continuo animi ardore in Sanctissimam
Eucharistiam ferebatur, cum « nihil illo ditius qui Corpus
Domini canistro vimineo, sanguinem portat vitro » ; nec mi-2
nore reverentia et pietate Deiparam colebat cuius perpetuam virginitatem
pro viribus defendit; eandemque Dei Matrem, nobilissimum
virtutum omnium exemplar, Christi sponsis proponere
ad imitandum consueverat. Quamobrem nemo mirabitur, tam3
vehementer Hieronymum allectum atque attractum esse iis Palaestinae
locis quae Redemptor Noster et Sanctissima eius Mater
consecravissent; ipsius profecto sententiam in iis licet agnoscere,
quae Paula et Eustochium, eius discipulae, ex urbe Bethlehem
ad Marcellam conscripserunt: « Quo sermone, qua voce speluncam
tibi possumus Salvatoris exponere? Et illud praesepe, in
quo infantulus vagiit, silentio magis quam infirmo sermone
honorandum est... Ergone erit illa dies, quando nobis liceat
speluncam Salvatoris intrare, in sepulcro Domini Aere cum sorore,
Aere cum matre? Crucis deinde lignum lamberé et in Oliveti
monte cum ascendente Domino, voto et animo sublevari? » .4
Has igitur recolens sacras memorias, Hieronymus, Roma procul,
corpori quidem duriorem sed tam suavem animo vitam agebat,
ut exclamaret: « Habeat Roma, quod angustior Urbe Romana
possidet Bethlehem » .5
1 Ep. 22, 38 s.
2 Ep. 125, 20, 4.
8 Cf. Ep. 22, 38, 3.
* E\). 4(5, 11. 13. • - "
» Ep. 54, 13,