AAS 12 (1920), p. 421
Sanctissimi viri optatum, alia ratione atque ipse intellegebat,
perfectum esse, est cur Nos gaudeamus et Romani cives
Nobiscum gaudeant; quas enim Doctoris Maximi reliquias, in
illo ipso specu conditas, quem tamdiu incoluerat, Davidica nobilissima
civitas se olim possidere gloriabatur, eas iam felix Roma
habet, in maiore Deiparae Basilica depositas, apud ipsum Praesepe
Domini. Silet quidem vox illa, cuius sonum e solitudine
olim prodeuntem totus audivit catholicus orbis; sed scriptis suis,
quae « per universum mundum quasi divinae lampades rutilant»
\ Hieronymus adhuc clamat. Clamat, quae sit Scripturarum
praestantia, quae integritas et historica fides, quam dulces
fructus earum lectio pariat ac meditatio. Clamat, ut ad institutum
vitae christiano nomine dignum omnes Ecclesiae filii redeant,
et ab ethnicorurn moribus, qui hac nostra aetate paene
revixisse videntur, se immunes atque incolumes servent. Clamat,
ut Petri Cathedra, Italorum praesertim pietate et studio, quorum
in finibus divinitus constituta est, eo sit in honore, ea fruatur
libertate, quam apostolici muneris dignitas atque ipsa perfunctio
omnino postulant. Clamat, ut christianae illae gentes,
quae ab Ecclesia Matre misere desciverunt, ad eam denuo confugiant,
in qua spes omnis posita est salutis aeternae. Atque utinam
his monitis obsequantur orientales in primis Ecclesiae,
quae iam nimium diu a Petri Cathedra averso sunt animo. Hieronymus
enim, cum in iis regionibus viveret et Gregorio Nazianzeno
Didymoque Alexandri no usus esset magistris, orientalium
aetatis suae populorum doctrinam ea complexus est pervulgata
sententia: « Si quis in Noe arca non fuerit, periet regnante
diluvio » . Cuius diluvii Auctus nonne hodie impendent2
ad omnia, nisi eos Deus avertat, hominum instituta destruenda ?
Ecquid enim, sublato, universarum rerum auctore et conservatore,
Deo, non corruat? Ecquid non pereat, quod ab se Christum,
qui vita est, segregarit? Sed qui olim, discipulis comprecantibus,
1 Cassian., De incarn. 7, 26.
2 Ep. 15, 2, 1.