AAS 12 (1920), p. 422

mare turbatimi tranquillavit, potest -idem pulcherrima pacis munera
exagitatae hominum consortioni restituere. In quo opituletur
Hieronymus Ecclesiae Dei, quam cum peramanter coluit,
tum a quavis adversariorum oppugnatione strenue defendit;
idque patrocinio suo impetret, ut, discidiis secundum Iesu Christi
optata compositis, « fiat unum ovile et unus pastor ».
Iam quae, Venerabiles Fratres, quinto decimo a Doctoris
Maximi obitu exeunte saeculo, vobiscum communicavimus, ea
vos ad clerum populumque vestrum perferre ne cunctemini, ut
omnes, Hieronymo duce ac patrono, non modo catholicam de
divina Scripturarum inspiratione doctrinam retineant ac tueantur,
sed etiam principiis studiosissime inhaereant, quae Litteris
Encyclicis « Providentissimus Deus » et hisce Nostris praescripta
sunt. Universis interea Ecclesiae filiis optamus, ut, sacrarum
Litterarum dulcedine perfusi et roborati, supereminentem
Iesu Christi scientiam assequantur: cuius auspicem paternaeque
benevolentiae Nostrae testem, vobis, Venerabiles Fratres,
cunctoque clero et populo vobis concredito, apostolicam benedictionem
amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die xv mensis Septembris
anno MDCCCCXX, Pontificatus Nostri septimo.

BENEDICTUS PP. XV

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.