AAS 12 (1920), p. 458
in omnibus veluti tueretur, Ignatius Theophorus, recens ab apostolorum
aetate, pulchre declaravit. In iis enim quas ex itinere
misit ad Ecclesiam Romanam nobilissimas litteras, suum nuntians
in Urbem adventum, martyrii pro Christo faciendi causa,
praeclarum de illius Ecclesiae in ceteras omnes principatu edidit
testimonium, cum eam •« universo coetui caritatis Praesidentem
» nuncupavit, scilicet ut significaret non modo Ecclesiam1
universam esse adspectabilem divinae caritatis imaginem, sed
etiam Romanae Sedi beatissimum Petrum, una cum Primatu,
caritatis suae erga Christum triplici confessione affirmatae reliquisse
hereditatem, ut eodem igne fidelium omnium animos incenderei
Utramque notam ut pontificiae propriam auctoritatis antiqui
Patres, praecipue qui inlustriores Orientis cathedras obtinebant,
exploratissimam cum haberent, ad hanc Apostolicam
Sedem, quae una salutem in extremo discrimine sponderet, confugere
consueverant, quotiescumque vel haeresum fluctibus vel
intestinis discidiis iactabantur. Ita egisse constat Basilium Magnum
, ita insignem Nicaenae fidei propugnatorem Athana-2
sium , ita Ioannem Chrysostomum, deiferos illos orthodoxae3 4
fidei Patres, cum ab episcoporum conciliis, secundum veterum
ecclesiasticorum canonum praescripta, ad supremum Roma-5
norum Pontificum iudicium provocarunt. Hos vero quis dixerit
ei mandato, quod a Christo haberent confirmandi fratres, aliqua
ex parte defuisse? Quin immo, ne id officium desererent, alii in
exsilium impavide proficisci, ut Liberius, ut Silverius, ut Martinus;
alii causam orthodoxae fidei, eiusque defensorum qui Pontificem
appellaver ant, animose agere, ut vel eorum, qui vita functi
essent, vindicarint memoriam : exemplo sit Innocentius 1 ,6
qui episcopis Orientis imperavit, ut in liturgicis diptychis, cum
1 S. Ign. Epist, ad Rom.
2 S. Basil. Magn. Epist. cl. n, ep. 69.
3 S. Felicis II Epist, et Decr. — Epist. Athanas. et episeop. Aegyptior.
4 S. Ioan. Chrys. Ep. ad Innocent, episc. Rom.
5 Sardic. can. 3, 4, 5.
6 Tiieodoret. 1. v, c. 34.