AAS 12 (1920), p. 459
orthodoxorum Patrum nominibus inter actionem sacram commemorandum,
denuo Chrysostomi nomen inscriberent.
Nos autem, cum populos Orientales non minore sane, quam
decessores Nostri, sollicitudine et caritate complectamur, equidem
gaudemus nonnullos ex iis, teterrimo bello restincto, et se
in libertatem vindicasse et sacra e dominatu laicorum subduxisse.
Qui cum rem publicam, pro suae quisque nationis ingenio
maiorumque institutis, ordinare contendant, videmur rem
tempori eorumque condicionibus congruentem facturi, si exemplum
sanctitatis, doctrinae patriaeque caritatis splendidissimum
iis proposuerimus cum ad diligentius imitandum, tum ad
studiosius colendum. Sanctum Ephrem Syrum intellegimus,
quem cum flumine Euphrate haud inepte comparat Gregorius
Nyssenus, quod eius « aquis irrigata christianorum multitudo
centuplum fidei fructum » efferret ; Ephrem dicimus, cuius lau-1
des deiferi orthodoxique Patres et Doctores, a Basilio, Chrysostomo,
Hieronymo ad Franciscum Salesium et Alphonsum de
Ligorio, uno ore praedicant. Gratum quidem est vocibus adiungere
horum veritatis praeconum vocem Nostram, qui etsi dissimiles
inter se ingeniis ac temporum locorumque intervallis disiuncta
sunt, ille tamen ex iis oritur conficiturque concentus, cuius
facile « unum eundemque Spiritum » modulatorem agnoscas.
Quod autem illas quas dedimus ad vos Encyclicas Litteras,
Venerabiles Fratres, in MD natali S. Hieronymi, hae tam brevi
spatio consequantur, hoc ideo usu venit, quia duo praeclarissimi
viri non una re conveniunt. Etenim fuerunt Hieronymus
et Ephrem fere aequales, ambo monachi, ambo Syriae incolae,
uterque sacrorum Librorum cognitione studioque excellentes;
quos iure dixeris, veluti «duo candelabra lucentia » , a Deo de-2
stinatus alterum proprie ad occidentales, alterum ad orientales
regiones illuminandas. Quae autem eorum scriptis continentur,
eiusdem bonitatis sunt eiusdemque spiritus; ac propterea fit, ut,
quemadmodum in iis concors et immutabilis latinorum atque
1 S. Greg. Nyss. Vita S. Ephrem, e. i, n. 4.
2 Cf. Apoc. xi, 4.