AAS 12 (1920), p. 460

orientalium Patrum doctrina elucet, sic eorum laudes et gloria
veluti in unum coalescant et copulentur.
Utra ex celeberrimus quondam urbibus, Msibi et Edessa,
beatum Ephrem in lucem ediderit, ambigitur : eum certo, cum
postremae persecutionis martyribus sanguine coniunctum 1
>
christiano more parentes eduxerunt. Quos si copiosae vitae commoda
defecerant, at laus illa longe maior splendidiorque ornabat,
quod « in iudicio Christum professi fuerant » . Ineunte vero2
adulescentia, Ephrem, ut in opusculo Confessionum suarum conqueritur,
remissius languidiusque animi restitit cupiditatibus,
quibus illa aetas exagitari solet : erat enim ingenio fervens, in
iram praeceps, iurgiorum cupidus, mente linguaque solutior.
Sed cum in vincula esset ob falsum crimen coniectus, humanas
res et inania mundi oblectamenta coepit despicere; itaque, ubi
se iudici purgavit, ilico monachi habitum induit, et deinceps se
totum ad pietatis exercitationes sacrarumque studia Scripturarum
contulit. Cum autem gratiam sibi conciliasset Iacobi Episcopi
Nisibensis, unius e cccxviii Patribus Concilii Nicaeni, qui
celeberrimam exegesis scholam in urbe episcopali condiderat,
patroni sui exspectationem, assidua et peracuta commentatione
Bibliorum, non tam explevit, quam superavit; quare brevi maximus
omnium eius scholae interpres evasit, et « Doctor Syrorum»
nuncupatus habitusque est. Is, haud ita magno spatio, sacrarum
studia Litterarum, Persarum copiis urbi impendentibus, intermittere
cogitur; quam calamitatem ut removeret, cives suos
omnibus nervis ad resistendum incitat. Iam vero periculum, semel
Iacobi episcopi precibus propulsatum, rursus, eo vita functo,
ingravescit; iterumque obsessa urbs, anno CCCLXIII in potestatem
dicionemque Persarum venit. At Ephrem, in exsilium pergere
quam infidelibus servire praeoptans, Edessam commigravit,
ibique, maximam partem, ecclesiastici doctoris munus studiosissime
obivit.
Quam igitur in suburbano colle casam habitavit, ea mox,

1 S. Greg. Nyss., op. cit.
2 S. Ephrem Confessio n. 9.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.