AAS 12 (1920), p. 462

stem potius quam humanam vitam exegerat, Edessam accurrit :
gravissimis verbis, quae quidem Gregorio Nysseno « tanquam
divinitus f abre facta clavis» ad animos et arcas locupletium1
aperiendas visa sunt, obiurgat qui frumentum comprimèrent,
vehementerque rogat, ut saltem de superfluo fratrum inopiam
sustentaren! Iis igitur non tam civium necessitate quam
viri gravitate permotis, ipse ex corrogata pecunia enectis fame
comparare lectulos, sternere sub Edessae porticibus, languentes
reficere, peregrinis occurrere, qui undique in urbem, panem flagitantes,
commeabant. Itaque vere hunc dixeris in patriae2
praesidio divina providentia collocatum! Qui non ante in suam
solitudinem rediit, quam, exacto anno, e novarum frugum perceptione
alimentorum copia ingens exstiterat.
Omnino commemoratione dignum est relictum ab eò civibus
suis testamentum, in quo plane hominis cum fides, tum humilitas,
tum etiam patriae caritas eminet singularis. « Ego
Ephrem morior. Cum timore autem ac reverentia adiuro vos, o
incolae civitatis Edessae, ne sinatis me in domo Dei poni aut
sub altari. Non enim decet vermem putredine scatentem in templo
et sanctuario Dei reponi. Verum in mea me tunica et pallio
deponite, quibus quotidie utebar atque induebar. Comitamini
me in psalmis atque orationibus vestris, et assidue pro mea parvitate
oblationes facere dignemini. Marsupium Ephrem nunquam
habuit: non baculus ei fuit, non pera, neque argentum vel
aurum, aut aliam aliquam possessionem super terram aliquando
acquisivi vel possedi. Meis igitur praeceptis atque doctrinae sedulo
operam dantes, ut mei discipuli, a catholica ne desciscatis
fide. Circa fidem maxime estote constantes, caventes vobis ab
adversariis, iniquitatis, inquam, operatoribus et vaniloquis et a
seductoribus. Et benedicta vestra sit civitas, in qua habitatis.
Ipsa enim Sapientum est Civitas et Mater Edessa ». Sic Ephrem
e vita cessit, at non eius abiit memoria, quae semper apud universam
Ecclesiam in benedictione fuit. Quare cum de eo in sacra

1 S. Greg. Nyss. op. cit. c. vi, n. 23.
2 Sozomen. op. cit. 1. III, c. xv.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.