AAS 12 (1920), p. 463
liturgia subinde fieri coepisset commemoratio, licuit Gregorio
Nysseno illud affirmare : « Eius vitae atque doctrinae splendor
universo terrarum orbi illuxit; nam in omni fere loco qui illustratur
a sole, cognoscitur ».
Iam quae hic tantus vir quamque multa scripserit, non est
cur singillatim exponamus: « Dicitur porro tricies centenas
miriades carminum, si omnia simul numerare velis, conscripsisse
» \ Doctrinam ea quidem ecclesiasticam complectuntur
fere omnem; exstant enim commentarii de sacris Scripturis deque
mysteriis fidei, sermones de officiis deque interiore vita, de
sacra liturgia lucubrationes, hymni in dies festos Domini, B. Mariae
Virginis et Sanctorum, in pompas rogationum et paenitentiales,
in defunctorum funera. Quibus ex omnibus candidissima
prorsus eminet eius anima, quae merito lucerna evangelica dici
queat « ardens et lucens » , cum, verum inlustrando, efficiat ut2
illud amemus et sequamur. Immo Hieronymus, cum S. Ephrem
scripta testatur suo tempore, haud aliter ac SS. Patrum et Doctorum
orthodoxorum opera, publice in liturgicis coetibus legi
consuevisse, tum etiam de graeca eorundem librorum ex archetypo
syriaco conversione affirmat se « acumen sublimis ingenii
etiam in translatione » cognovisse .3
Iam vero si in honorem beato Diacono Edesseno verti debet,
quod praedicationem divini verbi et discipulorum institutionem
sacris Litteris niti voluerit, secundum quidem Ecclesiae sensum
acceptis, haud minorem sane laudem idem sibi comparavit ut
christianus musicus ac poeta; utriusque enim artis adeo peritus
erat, ut « Spiritus Sancti cithara » appellaretur. A quo licet ediscere,
Venerabiles Fratres, quibus artibus sacrarum rerum cognitio
sit in populo provehenda. Etenim Ephrem, cum inter
gentes viveret ardentioris naturae, quae quidem poeticae musicaeque
dulcedinem maxime sequerentur, quoniam iisdem lenociniis
haeretici, inde ab altero post Christum saeculo, ad er-
1 Sozomen. op. cit. 1 in, c. xv.
5 Ioh. v, 35.
3 S. Hier. De script, eccl. c. 115.