AAS 12 (1920), p. 465
nachorum speculum, dux paenitentium, framea et spiculum adversus
haereticos, virtutum receptaculum et Spiritus Sancti
habitaculum atque diversorium » \ Nihil profecto dici maius
potest ad hominem dilaudandum, qui tamen suis ipse oculis
tantulus videbatur, ut se omnium minimum et peccatorem vilissimum
praedicaret.
Deus igitur qui « exaltavit humiles » beatum Ephrem summa
afficit gloria, eumque huic aetati caelestis sapientiae doctorem
et lectissimarum virtutum exemplum proponit. Cuius exempli
opportunitas hodie dicenda est vere singularis cum, iam
extincto immanissimo bello, quasi novus rerum ordo nationibus,
praesertim Orientis, nascitur. Grande profecto, Venerabiles Fratres,
plenumque curarum opus, cum Nobis, tum unicuique
vestrum et bonis omnibus imponitur, ut quicquid humani civilisque
cultus superest, in Christo instauremus, deviamque hominum
societatem ad Deum et ad sanctam Dei Ecclesiam revocemus;
ad Ecclesiam catholicam, inquimus, quae quidem, dum
labant instituta maiorum, et, perturbatis rebus publicis, humana
omnia permiscentur, una non vacillat fideliterque futura prospicit,
una ad immortalitatem nata, eius nimirum freta oraculo,
qui beatissimo Petro edixit : « super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus
eam » .2
Utinam vestigiis Sancti Ephrem insistant quotquot in Ecclesia
munus administrant erudiendi ceteros, ab eoque ediscant
quam sollerter, quam assidue sit in praedicanda Christi doctrina
elaborandum; neque enim fidelium pietas habeat aliquid stabilitatis
et emolumenti, nisi in fidei mysteriis praeceptisque penitus
defixa haereat. Qui autem legitime sacras tradunt disciplinas,
eos Edessenus exemplo suo monet, ne Scripturas sacras
ad placita sui quisque ingenii detorqueant, neve in iis perscrutandis
a perpetuo Ecclesiae sensu transversum unguem discedant;
« omnis » enim « prophetia Scripturae propria interpre-
1 S. Io. Chrys. Orat. de eonsumm. saec.
2 Matth. XVI, 18.