AAS 12 (1920), p. 466
tatione non fit; non enim voluntate humana allata est aliquando
prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei
homines » \ Atque Spiritus ille qui per prophetas est homines
allocutus, idem est qui apostolis « aperuit sensum ut intelligerent
Scripturas » et Ecclesiam constituit revelationis nuntiam,2
interpretem et custodem, ut scilicet esset « columna et firmamentum
veritatis » \
Ii vero in quos ab Ephrem gloria plus redundat honoris,
hoc sustineant, ut oportet, onus dignitatis : inlustrem intellegimus
sobolem Instituti monastici, quod cum Antonio et Basilio
in Orientis regionibus ortum, per multiplices postea surculos in
occidentales terras propagatum et, tot nominibus, de christiana
humanitate est praeclare promeri tum. Ne igitur hi cessent evangelicae
perfectionis sectatores in anachoretam Edessenum suspicere
eumque imitando sequi; monachus enim eo magis erit Ecclesiae
pro futurus, quo melius, coram Deo et hominibus, id in se
exhibeat quod habitus significat, idest si, secundum illud antiquorum
Orientis Patrum, sit « filius pacti », itemque « Angelus
cuius opus misericordia est, pax et sacrificium laudis », ut eum
venuste beatus Nilus Iunior definiit » \
Denique omnes quibus praepositi estis, Venerabiles Fratres,
cum e Clero tum ex populo, illud a beato Ephrem discant,
patriae huius caritatem, cuius quidem officia ipsius christianae
sapientiae professione nituntur, non ab amore patriae caelestis
seiungi debere, nedum ei praeponi : patriae illius, inquimus, quae
nihil est aliud nisi intima in animis iustorum Dei dominatio
hic inchoata, in caelis perfectissima; cuius profecto speciem mystice
exhibet Ecclesia catholica, quae, remoto omni nationum
et linguarum discrimine, filios Domini universos, veluti familiam
unam, sub communi Patre ac Pastore complectitur. Item
docet sanctissimus vir, vitae interioris fontes ibi esse quaeren-
1 II Petr. i, 20-21
2 Luc. XXIV, 45.
* I Tim. iii, 15.
S. Barthol. Crypt. Abb. in Vita S. Nili Iunioris.