AAS 12 (1920), p. 467

eos ubi Christus constituit, idest in Sacramentis, in praecepto^
rum evangelicorum observatione et in pietatis exercitatione multiplici
quam ipsa affert liturgia Ecclesiaeque proponit auctoritas.
Quo in genere aliquid delibetis volumus, Venerabiles Fratres,
ex iis quae de Altaris Sacrificio habet noster: « Sacerdos manibus
suis Christum super altare ponit ut fiat cibus. Patrem tamquam
domesticum alloquitur dicens : Da mihi Spiritum tuum,
ut adveniens descendat super altare et sanctificet panem
positum ut fiat Corpus Unigeniti tui. Narrat ei passionem et mortem
exponitque coram eo ictus; neque Divinitatem pudet ictuum
Filii sui primogeniti. Dicit invisibili Patri: en appensus in
Cruce, Filius tuus est, eiusque vestes sanguine sunt conspersae
et latus eius lancea est perfossum. Ei commemorat passionem
et mortem Dilecti sui, quasi earum oblitus sit, atque Pater audiens,
eius preces exaudit » \ Quae vero cle iustorum post mortem
condicione versibus persequitur, ea cum constanti Ecclesiae
doctrina, postmodum in Concilio Florentino definita, sic congruunt
ut nihil supra: « Mortuus a Domino abductus et iam in
coelorum regno inductus est. Anima defuncti in coelo excipitur,
et tamquam unio in coronam Christi inseritur. Defunctus iam
nunc apud Deum et Sanctos eius commoratur » .2
At huius erga Deiparam Virginem pietatem quisnam satis
dicendo explicet? « Tu, Domine et Genitrix tua », ita in quodam
carmine Nisibensi, « soli estis qui omni sub respectu perfecte decori
estis; in Te namque, Domine mi, nulla est macula neque in
Genitrice tua labes ulla inest » . Omnino haec « Spiritus Sancti3
cithara » nunquam suaviores reddit sonos, quam cum propositum
est Mariae concinere laudes vel integerrimam virginitatem
vel divinam maternitatem vel misericordiae plenum in homines
patrocinium celebrando.
Neque ita minore studio rapitur, cum e longinqua Edessa
Eomam respicit, ad Petri Primatum laudibus extollendum:

1 Cf. Rahinani, I Fasti della Chiesa Patriarcale Antiochena, viii-ix.
2 Oarm. Nisib. c. vi, pp. 24-28.
3 Cann. Nisib. n. 27.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.