AAS 12 (1920), p. 468

« Sálvete, reges sancti, Apostoli Christi », ita ille ad Apostolorum
chorum; « sálvete, lux mundi.... Lucerna Christus, candelabrum
et Petrus, oleum autem subministratio Sancti Spiritus. Salve, o
Petre, peccatorum porta, discipulorum lingua, praedicantium
vox, Apostolorum oculus, coelorum custos, clavigerorum primogenitus
» \ Atque alio loco : « Beatus es, o Petre, caput et lingua
corporis fratrum tuorum, corporis inquam quod ex discipulis
eoagmentatur, in quo uterque oculus filii sunt Zebedaei. Illi quidem
beati sunt, Magistri thronum qui contemplantes, et sibi
thronum petiere. Auditur vera Patris revelatio favere Petro, qui
lapis evadit inconcussum » . Et in alio hymno sic Dominum Ie-2
sum inducit cum primo suo in terris Vicario colloquentem :
« Simon, discipule mi, Ego te constitui fundamentum Ecclesiae
sanctae, petram vocavi te antea ut sustineres totum meum aedificium.
Tu es inspector eorum qui aedificant mihi Ecclesiam in
terris. Si quid reprobum aedificare velint, te ut fundamentum
posui, coerce illos. Tu es caput fontis, a quo hauritur doctrina
mea, tu es caput discipulorum meorum, per te omnes gentes potabo.
Tua est suavitas illa vivifica, quam largior. Te elegi ut esses
in mea institutione velut primogenitus et haeres thesaurorum
meorum. Claves regni mei dedi Tibi, et ecce principem Te constituo
super omnes meos thesauros » .3
Haec omnia cum ipsi Nobiscum recoleremus, benignissimo
Deo cum lacrimis supplices eramus, ut Orientales, quos discidium
nimis diuturnum, contra veterum Patrum suorum sententiam
quam memoravimus, ab hac beati Petri Sede misere distinet,
tandem aliquando ad sinum complexumque reduceret Romanae
Ecclesiae, quacum, Irenaeo teste, qui per magistrum suum
Polyearpum traditas a Ioanne Apostolo doctrinas acceperat,
« propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire
Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles » . Interea vero4

1 S. Eplir. Encom. in Petrum et Paulum.
2 Cf. Rahmani, Hymni fif. Ephr. De Virginitate, p. 45.
3 Lamy, 8. Ephr. Hymn. et Serm. Vol. i, pr. 411.
4 S. Iren. C. haer. 1. III, C. III.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.