AAS 12 (1920), p. 469

peiiatae ad Nos sunt litterae, quibus Venerabiles Fratres Ignatius
Ephrem II Rahmani, Patriarca Syrorum Antiochenus, Elias
Petrus Huayek, Patriarcha Maronitarum Antiochenus et Ioseph
Emmanuel Thomas, Patriarcha Chaldaeorum Babylonensis, allatis
maximi momenti rationibus, Nos impense rogabant, vellemus;
Apostolica Nostra auctoritate, Sancto Ephrem Syro, Diacono
Edesseno, titulum atque honores Doctoris Ecclesiae universae
concedere et confirmare. Quibus quidem precibus, aliquot etiam
S. R. E. Cardinalium, Episcoporum, Abbatum et Praesidum religiosarum
Sodalitatum graeci latinique ritus, postulatoriae litterae
accesserunt. Rem profecto votis quoque Nostris consentaneam
mature perpendendam duximus. Meminerimus enim ab
Orientalibus Patribus, quos supra diximus, beatum Ephrem semper
veritatis magistrum deiferumque Ecclesiae catholicae Doctorem
esse habitum; neque ignorabamus, ipsius auctoritatem inde
ab initio plurimum- valuisse non modo apud Syros, sed etiam
apud finítimos, Chaldaeos, Ármenos, Maronitas et Graecos, qui
Diaconi Edesseni scripta in suum quisque sermonem transtulerunt
et, cum in coetibus liturgicis, tum domi ac privatim cupide
perlegere consueverant, ita, ut eius carmina, hodie etiam, inter
Slavos, Coptos, Aethiopes et vel inter Iacobitas Nestorianosque
inveniri contingat. Illud quoque animo reputavimus, hunc virum
apud Romanam Ecclesiam magno in honore antehac fuisse.
Praeterquam enim quod inde ab antiquis temporibus ea in martyrologio
Calendis Februariis beatum Ephrem commemorat,
nec sine peculiari sanctitatis et doctrinae eius elogio, in
hac ipsa Alma Urbe, saeculo XVI vertente, in honorem Beatissimae
Virginis et sancti Ephrem templum in colle Viminali ere:
ctum est; cognita autem res perspectaque omnibus est, decessores
Nostros Gregorium XIII et Benedictum XIV, qui quidem non uno
nomine de catholicis Orientis bene meriti sunt, curasse, ut primo
Vossius, deinde Assemanus, maiore qua tum fieri poterat diligentia,
Sancti Ephrem opera colligerent atque ad inlustrandam
catholicam fidem et pietatem fidelium alendam ederent et evulgarent.
Quod si proxime superiores respiciamus eventus, s. m.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.