AAS 12 (1920), p. 575

« et, si assistat, praeesse », ita intelligenda sint, ut Ordinarius loci possit
(sed non debeat) assistere per se ipse vel per alium electioni Antistitae
in monasteriis monialium Superioribus regularibus, (etiam exemptis)
subiectis, et praeesse, idest gubernare actum electionis sive per
se, sive per alium; an tantummodo per se ipse.
Resp.: Affirmative ad l partem, negative ad 2 , seu Ordinariuma mam
loci praeesse sive assistat per se ipse, sive per alium.

II. Utrum ad normam can. 512, § 2, I et can. 513, § 1, officiumo
Ordinarii loci sit visitare quinto quoque anno monasteria monialium,
quae Regularibus (etiam exemptis) subduntur, circa ea quae clausurae
legem spectant eo, qui in can. 513 exponitur modo.
Resp.: Affirmative.

III. Utrum verba canonis 522: « confessio in qualibet ecclesia vel
« oratorio etiam semi-publico peracta valida et licita est », ita intelligenda
sint, ut confessio extra ea loca peracta non tantum illicita, sed etiam
invalida sit.
Resp.: Canon 522 ita est intelligendus, ut confessiones, quas
ad suae conscientiae tranquillitatem religiosae peragunt apud confessarium
ab Ordinario loci pro mulieribus approbatum, licitae et validae
sint, dummodo fiant in ecclesia vel oratorio etiam semi-publico, aut
in loco ad audiendas confessiones mulierum legitime destinato.

IV. Utrum vi canonis 535, § 1, .1° si monasterium monialium subiectum
sit Superiori regulari (etiam exempto), administrationis ratio reddenda
sit Superiori regulari et etiam Ordinario loci.
Resp. : Affirmative.

V. Utrum prohibitiones, de quibus in can. 642, obstent quominus
religiosi officia vel beneficia adipiscantur, tantum si ad saeculum post
promulgationem codicis sint regressi; an etiam eos complectantur qui
iam ante promulgationem codicis extra religionem, venia pontificia, versa
bantur, non obstante canone 10.
Resp.: Negative ad la m partem, affirmative ad 2 .a m

De reservationibus

Utrum ad normam canonis 893, § 1 et 2, peregrinus teneatur reservationibus
loci, in quo degit.
Resp.: Affirmative.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.