AAS 12 (1920), p. 585

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA BENEDICTI PP. XV

SACRUM CONSISTORIUM

Die 16 decembris 1920, in palatio Apostolico Vaticano, habitum est
Consistorium secretum, cuius Acta ex ordine referuntur:

I. - CAMERARIATUS SACRI S. R. E. CARDINALIUM COLLEGII

Vacante Sacri S. R. E. Cardinalium Collegii munere Camerarii, per
obitum c. m. Iulii S. R. E. Cardinalis Boschi, episcopi Tusculani, Sanctissimus
Dominus Noster Benedictus Papa XV perulam eiusdem Sacri
Collegii Emo- ac Rmo D. Raphaeli S. R. E. Cardinali Merry del Val,
pro hoc anno Camerario, tradidit.

n. - ALLOCUTIO SS. D. N. BENEDICTI PP. XV

Cum multa hoc tempore, ut scitis, Nobis 'sollicitudinis sint,
ftum duoi praecipue animum Nostrum excruciant; de quibus
quidem, antequam ad cooptationem veniamus Episcoporum,
in conspectu consessuque vestro silere non possumus. Primum
est scilicet quod nonnulla Cleri Czecoslovaci pars talem se iam
dudum praebet ut ordinis dignitatisque suae prorsus oblita videatur.
Testes vos Nobis esse potestis, quanto Nos opere studuerimus,
iam inde ab initio huius rei tam deplorandae, eos qui
de via décédèrent, ad officium sanitatemque revocare. Itaque,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.