AAS 12 (1920), p. 595

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

I

EPISTOLA AD LOCORUM ORDINARIOS, QUA EORUM VIGILANTIA EXCITATUR CIRCA
NOVA QUAEDAM ACATHOLICORUM MOLIMINA CONTRA FIDEM.

Emi ac Revmi DD. Cardinales in rebus fidei et morum una mecum
Inquisitores Generales cupiunt locorum Ordinarios vigilanter attendere,
quemadmodum novae quaedam acatholicorum consociationes, suis ex
omni gente asseclis adiuvantibus, iam dudum soleant nostris, maxime
adolescentibus, perniciosissime insidiari, magnam adiumentorum varietatem
eis praebendo, quibus specie quidem corpora confirmant, mentesque
et animos excolunt, re autem vera catholicae fidei integritatem
corrumpunt et a complexu Ecclesiae matris filios eripiunt. Profecto,
quod consociationes huiusmodi favore, opibus studioque florent hominum
spectatissimorum, quod in multiplici beneficentiae genere utilissime
versantur, non est mirandum si fucum faciant imperitis qui earum
naturam penitus [perspectam et cognitam non habent. At quales illae
sint, iam nemini, qui sapiat, potest esse dubium, cum finem quo spectant,
sensim hucusque indicarint, nunc vero aperte declarent idque opusculis,
diariis scriptisque periodicis, quibus tamquam suis organis utuntur.
Dicunt enim se velle ingenia et mores iuvenum bonis disciplinis excolere,
et hanc culturam pro religione habentes, definiunt : uberrimam et
a quavis religione aut confessione alienam solutamque licentiam cogitandi.
Professae igitur se lumen praeferre adolescentibus, eos ab Ecclesiae
magisterio, quod ipsum est lumen veritatis divinitus constitutumy
avertunt, eosdemque hortantur ut ex suo ipsorum intimo spiritu ideoque
ex humanae rationis angustiis lucem petant qua ducantur.
Huiusmodi in laqueos praecipue, dediti studiis adolescentes utriusque
sexus impelluntur; qui quidem, cum ad christianam sapientiam
ediscendam et ad fidem, a patribus traditam, conservandam, alienae
opis maxime indigent, contra in homines incidunt, a quibus, de magnae

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.