AAS 13 (1921), p. 216

tiusque posset, quam si naturae finibus, exiguis sane, se continuisset.
Itaque eum, quamquam a nobis tanto saeculorum
intervallo seiungitur, huius paene aetatis dixeris esse, certe
longe recentiorem quam quemquam' ex his, qui nunc sunt,
cantoribus vetustatis eius quam Christus e Cruce victor de
medio pepulit. Eadem omnino spirat in Aligherio, atque in
nobis pietas ; eosdem habet sensus religio; iisdem tamquam1
velaminibus utitur « allata nobis de caelo veritas, qua tam
sublime evecti sumus ». Haec eius nobilissima laus est, christianum
esse poetam, id est christiana instituta, quorum
contemplaretur toto animo speciem ac formam, de quibus
mirabiliter sentiret, quibus ipse viveret, divino quodam eecinisse
cantu ; quam laudem qui inficiali non dubitant,
omnem Comoediae religiosam, rationem commenticiae cui-1
dam fabulae comparantes, nulla veritate subiecta, ii profecto
id inficiantur quod est in Poeta nostro praecipuum, et
ceterarum eius laudum fundamentum.
Ergo, si tam magnam honestatis amplitudinisque suae
partem debet catholicae fidei Dantes, iam, ut alia omittamus,
vel hoc uno exemplo illud confirmare licet, tantum
abesse ut obsequium mentis animique in Deum ingeniorum
cursum retardet, ut incitet etiam et promoveat : item iure
colligitur, quam male consulant progressioni studiorum et
humanitatis, qui nullum in iuventutis institutione patiuntur
esse Religioni locum. Dolendum est enim disciplinam,
qua publice studiosa iuventus instituitur, eiusmodi esse solere,
quasi nulla sit Dei habenda homini ratio, nulla earum
omnium, quae supra naturam sunt, rerum maximam m.
Nam, sicubi « poema sacrum » non habetur scholis publicis
alienum, quin etiam in libris numeratur qui sunt studiosius
perlegendi, at vitale illud nutrimentum, cui ferendo natum
est, plerumque minime affert adolescentibus, utpote, disciplinae
vitio, non sic animatis erga ea quae sunt divinae fidei,
quemadmodum oportet. Quod utinam haec sollemnia saecularia
id efficiant, ut, ubicumque datur opera erudiendae in

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.