AAS 13 (1921), p. 217

litteris iuventuti, debito sit in honore Dantes, alumnosque
christiana doctrina ipse imbuat ; cui quidem in poemate condendo
nihil aliud fuit propositum, nisi vemovere viventes in
hac vita de statu miseriae, id est peccati, et perducere ad
statum felicitatis, id est divinae gratiae \
Vos vero, dilecti filii, quibus auspicato contingit, ut
litterarum artiumque optimarum studia, Ecclesia magistra,
exerceatis, diligite earumque habete/ ut facitis, hunc Poetam,
quem appellare christianae sapientiae laudatorem et
praeconem unum omnium eloquentissimum non dubitamus.
Huius enim in amore quo plus profeceritis, eo vos et perfectius
ad veritatis splendorem vestros excoletis animos, , t ine
Fidei sanctae obsequio studioque constantius permanebitis.
Atque auspicem divinorum munerum paternaeque benevolentiae
Nostrae testem, apostolicam benedictionem vobis
omnibus, dilecti filii, amantissime impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxx mensis
aprilis MCMxxi, Pontificatus Nostri anno septimo.

BENEDICTUS PP. XV

1 Epist. X, § 15.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.