AAS 13 (1921), p. 291

rium huic abbatiae assignatum ad quinquaginta quattuor milliaria in
longitudinem et triginta tria in latitudinem patet, et centum duodecim
milia quadrata iugera, seu quinquaginta townships, extenditur, et paroecias
Muenster, Humboldt, Annaheim, Dead Moose Lake, Fulda St Benedikt,
Leofeld, Bruno, Engelfeld et Watson hodie complectitur.
Prosperum huius coloniae statum perpendens Albertus Pascal, Praesul,
ac secum reputans valde ad eiusdem coloniae conservationem expedire
ut ipsa sub directione et cura monachorum Benedictinorum absolute
et in perpetuum maneret, antequam moreretur supplices enixasque Nobis
exhibuit preces, ut abbatia Sancti Petri cum paroeciis ex ea dependentibus
in abbatiam nullius dioeceseos, a S. Petro pariter nuncupandam,
apud Muenster erigeretur.
Nos autem, has preces ac memorati prioratus religiosa incrementa
considerantes, de consilio dilectarum filiorum Nostrorum S. R. E. Cardinalium,
qui Sacrae Congregationi Consistoriali sunt praepositi, suppleto,
quatenus opus sit, quorum intersit vel sua interesse praesumant, consensu,
de Apostolicae potestatis plenitudine, memoratam regionem, quae
nomen cepit Colonia Sancti Petri a dioecesi Principis Alberti et Saskatoonensi,
ad quam hactenus pertinebat, dividimus ac seiungimus, atque
in abbatiam nullius, Sancti Petri apud Muenster denominandam, sub
regimine et iurisdictione Abbatis pro tempore eiusdem abbatiae, erigimus
et constituimus, eam Apostolicae Sedi immediate subiicientes.
Ecclesiam vero S. Petri huius abbatiae in abbatialem ecclesiam
nuper erectae abbatiae nullius, iisdem servatis invocatione ac titulo, constituimus;
item in ea sedem et dignitatem abbatialem ad instar episcopalis
dignitatis erigimus et constituimus pro uno Abbate, ab ipsius
abbatiae titulo designando, qui ecclesiae, abbatiae ac regioni, ut supra
definitae, praesit, ac iura omnia, officia, munia habeat et exerceat ad
tramitem Codicis iuris canonici, praesertim circa ea quae ad cap. X,
tit. VII, lib. II, «De Praelatis inferioribus» statuuntur, cetera quoque
iura et privilegia, quae Abbatibus nullius dioecesis ex Ordine Sancti
Benedicti sunt communia, quibusve Apostolico indulto frui solent;
citra ea, quae propria sunt Praesulibus cathedralium Ecclesiarum
in Canadensi dominio.
Capitulo autem abbatiali, ex monachis memoratae abbatiae, quum
fieri poterit, constituendo, onera imponimus, ac iura et privilegia largimur,
ad quae tenentur et quibus fruuntur monachi capitulorum aliarum
abbatiarum nullius dioeceseos ex Ordine Sancti Benedicti.
Pro Abbatis insuper mensa, Capituli et Seminarii dote, divini cultus
piarum ve operum expensis attribuimus reditus et bona, quibus abbatia

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.