AAS 13 (1921), p. 290

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI PETRI APUD MUENSTER

DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS IN ABBATIAM NULLIUS

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Eximia Benedictini Ordinis tum in Ecclesiam tum in civilem societatem
gesta nemo est qui ignoret. In plerasque enim regiones sancti
Benedicti filii una cum Christi religione civilem cultum introduxerunt.
Ex quo evenit ut aliquae orbis catholici partes monachorum sancti
Benedicti curis, vel ab Episcopis, vel ab ipsa Apostolica Sede concederentur,
ibique, temporis progressu, prout occasio postulabat, abbatiae
nullius dioeceseos a Praedecessoribus Nostris erectae essent. Huius Benedictinorum
sollicitudinis in religione christiana dilatanda mirum etiam
nunc habemus exemplum in Canadensi ditione.
Ad excolendam enim regionem illam Canadensem apud Muenster,
in provincia civili, cui nomen Saskatchewan, quae inculta erat, et vix
tantum ab Indis aborigenis habitabatur, bo. me. Albertus Pascal, illius
regionis Ordinarius, primum qua Vicarius Apostolicus, dein qua Episcopus
Principis Alberti, libenter excepit quosdam monachos Cluniacenses
e monasterio Wetang, provinciae Illinois in Foederatis Statibus
Americae Septentrionalis; qui quidem sibi proposuerunt evangelica praedicatione
et civilibus institutionibus locum illum ad meliorem conditionem
evehere. Et, Dei adiuvante gratia, monachorum studia et labores
prospere cesserunt. Nam catholici, magna ex parte germanicae originis,
ex Foederatis Statibus, et ex Germania, Austria, Helvetia ac Russia
illuc convenerunt, et coloniam quamdam a S. Petro apud Muenster
nuncupatam sub directione et spirituali cura monachorum illic condiderunt
; et inter eosdem monachos et praedictum Albertum Pascal, loci
Ordinarium, conventio circa curam animarum inita est, quam haec Apostolica
Sedes ratam habuit, et quidem prioratus Benedictinus S. Petri,
plures paroecias complectens, die decimaquinta mensis augusti anni
millesimi nongentesimi decimi primi in abbatiam evehebatur. Territo-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.