AAS 13 (1921), p. 295

de iure quaesito non tollendo, aliisque constitutionibus et ordinationibus
Apostolicis ceterisque omnibus in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris,-di&
xxu februarii MCMXXI, Pontificatus Nostri anno septimo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

• n

NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA A S. GABRIELE A VIRGiNE PERDOLENTE DE
MA RA ÑON ERIGITUR.

BENEDICTUS PP. XV

Ad futuram rei memoriam. — In sublimi Principis Apostolorum
cathedra collocati, tamquam e specula procerissima, in omnes catholici
orbis partes oculos Nostrae mentis convertimus, et potissimum ad illasregiones
prospicimus, quae, longo terrarum marisque tractu ab hae alma.
Urbe seiunctae, fidei Christi praeconum opera indigeant. Hoc ducti
consilio, quo efficacius auxilium praeberemus Indicis tribubus, quae
in amplissimis superioribus regionibus Amazonum fidei atque humanitatis
optatissima bona in sua miserrima nocte expetunt, in sententiam
venimus novam ibidem Apostolicam Praefecturam erigendi aliosque
Evangelii nuncios illuc mittendi, iuxta mandatum Domini praecipientis:
« Euntes docete omnes gentes ». Quare, collatis consiliis cum VV. FF.
NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque
rei momentis attento ac sedulo studio perpensis, Apostolica
Nostra auctoritate, praesentium tenore, antiquam Praefecturam S. Leonis
de Amazonas dismembramus atque ex ea detrahimus regiones quae circum
flumen Marañon, seu Amazonas superiores, eiusque afïïuentes tum
directos tum indirectos extenduntur, intra limites Reipublicae Peruanae
atque usque ad rivos Huncway et Aneutiyo. Ex his regionibus ita detractis
sive separatis, novam efformamus atque instituimus Praefecturam
Apostolicam a S. Gabriele a Virgine Perdoiente de Marañon nuncupandam,
eandemque Congregationi a Passione D. N. Iesu Christi committimus.
Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.