AAS 13 (1921), p. 316

C APUT III

De approbatione constitutionum

19. Pro obtinenda constitutionum approbatione supplex libellus, subsignatus
a Moderatore supremo cum suis Assistentibus seu Consiliariis,
Sacrae Congregationi Religiosorum Sodalium negotiis praepositae
porrigendus est, una cum constitutionum codice, relatione et commendationis
litteris, prout supra, in art. 8 b), c), d) et 10.
20. In approbandis vero constitutionibus Sacra Congregatio per
hos fere gradus procedit:
a) Dilatio cum animadversionibus. Nimirum si, instituto examine,
constat multis correctionibus constitutiones indigere, differtur ad opportunius
tempus petita approbatio, atque interim communicantur animadversiones,
quibus ea indicantur, quae praecipue in exhibitis constitutionibus
corrigenda, reformanda, addenda vel demenda sint.
b) Approbatio ad experimentum. Si exhibitae constitutiones tempore
et usu non satis comprobatae videantur, et ceteroquin nec plurimis
nec gravibus animadversionibus obnoxiae sint, fit ex officio prima correctio
in textu; et datur decretum quo SSmus constitutiones, prout in
correcto exemplari continentur, ad certum tempus, ex. gr. ad septennium,
per modum experimenti, approbat atque confirmat.
c) Approbatio definitiva. Cum denique sufficiens praecesserit experimentum,
constitutionum codex, in paucis iam emendandus, absolute
corrigitur, et datur decretum quo SSmus constitutiones definitive approbat
atque confirmat.
21. Quae vero de approbatione constitutionum disiuncte hucusque
descripta sunt, coniunctim saepissime cum approbatione Congregationis
hac ratione procedunt:
a) cum decreto laudis Congregationis dantur interdum opportunae
animadversiones in folio super constitutionibus, termino praestituto,
intra quem constitutiones ipsae emendatae Sacrae Congregationi iterum
exhibendae sunt ; quae tamen, si multis indigeant emendationibus, communicantur
Congregationi, antequam concedatur decretum laudis; ita ut,
in utroque casu, omne ius constitutiones propria auctoritate immutandi,
vel emendandi, ademptum censeatur, post obtentum decretum laudis;
b) regulariter approbatio Congregationis conceditur, una cum
decreto, quo constitutiones in textu emendatae approbantur, saltem
experimenti gratia ad certum tempus.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.