AAS 13 (1921), p. 317

C APUT IV

De excludendis a textu constitutionum

22. Excludenda sunt a textu constitutionum :
a) praefationes, introductiones, prooemia, notitiae historicae, litterae
hortatoriae vel laudatoriae, exceptis decretis laudis et approbationis
a Sancta Sede concessis;
b) citationes textuum Sacrae Scripturae, Conciliorum, sanctorum
Patrum, theologorum et quorumvis librorum vel auctorum ;
c) citationes dispositionum, sive peculiaris directorii, sive privati
caeremonialis aut manualis, sive cuiuscumque codicis consuetudinum
vel usuum Congregationis, ne forte praefati libri aut codices approbati
videantur; quamquam huiusmodi libros ad Sacram Congregationem mittere
oportet, ut de eis opportune cognoscere possit;
d) quaevis mentio de legibus civilibus, de ordinationibus magistrarum
civilium, de approbatione gubernii et similibus;
e) omnia ea quae respiciunt munera et officia Episcoporum et
confessariorum: cum pro his non scribantur constitutiones, sed pro
religiosis;
/) ordo studiorum et normae vivendi pro alumnis ac minute
descripta horaria actuum diei pro domibus et operibus Congregationis;
g) quaestiones theologiae dogmaticae vel moralis, decisiones doctrinarum
controversarum, praesertim in materia votorum;
h) termini iuris canonici qui Congregationibus religiosis applicari
non possunt; verbi gratia, Regula, Ordo, Monasterium, Moniales, etc.;
quorum loco respective dicendum est: Constitutiones, Congregatio religiosa,
seu Religio votorum simplicium, Domus, Sorores, etc.
i) licet brevia spiritualis et religiosae vitae documenta sint opportuna,
excludendae tamen sunt prolixiores instructiones asceticae, exhortationes
spirituales ex professo, et mysticae considerationes, quae omnia
aptius pertractantur in libris asceticis: cum constitutiones continere
debeant tantum leges constitutivas Congregationis et directivas actuum
communitatis, sive quod ad gubernium attinet, sive quod ad disciplinam
et normam vitae;
k) minutissimae quaelibet praescriptiones circa secundaria et infima
officia, quae respiciunt culinam, valetudinarium, vestimentorum cu-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.